Orante sancto Aegidio super altare schedula ei posita est ab angelo dei
In ea unum regis peccatum apte legebat quod scient reticuerat quando confitebatur
Vir domini imperata regis indulgentia dum rediret ad locum suum suscitavit mortuum
Silvam ferro igneque depopulans cenobium struxit inqua cum aliis sibi associatis coelibam vitam dixit
Sancte Aegidi munda nos prece a nostris maculis qui in Nemausensi pago multis clares miraculis
Sit rex benedictus deus Israel benedictus gentem Gallorum quia fecit habere paternum Aegidium
Hostia cypressina duo Romae papa sancto dedit Aegidio quae in Tyberini missa nutu dei per mare delata sunt ad cellam sanctissimi viri nullo remigante