Browse Chants

Displaying 1-10 of 10 chants
Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
346 1 Inclyte confessor fratrumque fidelis amator

Inclyte confessor fratrumque fidelis amator instanter precibus nostros relevato reatus namque tuis meritis speramus dona salutis

Othmari M R 3.4 006949 1 Image
346 2 Virtutum radiis qui clarus in

Virtutum radiis qui clarus in orbe nitescis ora pro famulis o pater alme tuis

Othmari M V 01 006949a 1 Image
346 3 Beatus Othmarus abba a tyrannis

Beatus Othmarus abba a tyrannis Warino et Ruthardo in insulam Rheni relegatus in confessione Christi migravit

Othmari L A 1 001653 1 Image
346 4 Sepultus ergo decem annos ibidem

Sepultus ergo decem annos ibidem requievit incorruptus

Othmari L A 2 004869 2 Image
346 5 Post decem vero annos visum

Post decem vero annos visum est discipulis ejus ut ad monasterium sancti Galli eum deferre deberent

Othmari L A 3 004325 3 Image
346 6 Cumque navi sanctum corpus imposuissent

Cumque navi sanctum corpus imposuissent tempestas quae toto saevivit pelago nulli eis fuit impedimento

Othmari L A 4 002067 4 Image
346 7 Fratribus autem ad refectionem considentibus

Fratribus autem ad refectionem considentibus vasculum saepius exhaustum liquoris detrimenta non sensit

Othmari L A 5 002904 5 Image
346 8 Beati ergo corpus Othmari in

Beati ergo corpus Othmari in ecclesia sancti Galli positum multis inibi miraculis caelitus est clarificatum

Othmari L A B 001579 6 Image
346 9 Quanto in caelis*

Quanto in caelis*

Othmari D A 1 004447 * Image
346 10 Quidam vero adolescens membris omnibus

Quidam vero adolescens membris omnibus miserabiliter contractus dum cuidam caeco mente benigna ductoris officium exhibuisset utili errore in sarcophagum viri sancti impegit et mox diu denegatam recipere meruit sanitatem

Othmari D A 2 004537 1 Image
Page 1 of 1