Clamaverunt justi et dominus exaudivit eos
Constitues eos principes super omnem terram memores erunt nominis tui domine
Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum dicit dominus estote ergo prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae
Dum lucem habetis credite in lucem ut filii lucis sitis dicit dominus
Tollite jugum meum super vos dicit dominus et discite quia mitis sum et humilis corde jugum enim meum suave est et onus meum leve
Et invenietis requiem animabus vestris
Dum steteritis ante reges et praesides nolite cogitare quomodo aut quid loquamini dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini
Non enim vos estis qui loquimini sed spiritus patris vestri qui loquitur in vobis
Principes populorum congregati sunt cum deo Abraham
Dedisti hereditatem timentibus nomen tuum domine
Annuntiaverunt opera dei et facta ejus intellexerunt
Exaltabuntur cornua justi alleluia
Beati quos*
Lux orta est justis alleluia rectis corde laetitia alleluia