Erue nos in mirabilibus tuis et da gloriam nomini tuo
Sustinuimus pacem et non venit quaesivimus bona et ecce turbatio cognovimus domine peccata nostra non in perpetuum obliviscere nos
Peccavimus cum patribus nostris injuste egimus iniquitatem fecimus
Misit dominus angelum suum et conclusit ora leonum et non me contaminaverunt quia coram eo justitia inventa est in me
Misit deus misericordiam suam et veritatem suam animam meam eripuit de medio catulorum leonum
Angustiae mihi sunt undique et quid eligam ignoro melius est mihi incidere in manus hominum quam derelinquere legem dei mei
Si enim hoc egero mors mihi est si autem non egero non effugiam manus vestras
Laudabilis populus quem dominus exercituum benedixit dicens opus manuum mearum tu es hereditas mea Israel
Beata gens cujus est dominus deus ejus populus quem elegit in hereditatem sibi
Genti peccatrici populo pleno peccatis miserere domine deus