Browse Chants

Displaying 1-9 of 9 chants
Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
453 1 Hymnum deo vox jucunda decantet

Hymnum deo vox jucunda decantet ecclesiae nam congaudet laetabunda Sion mater filiae ascendenti de profunda convalle miseriae

Elisabeth Hung. V H 01 830155 * Image
453 2 Quam regali stirpe natam in

Quam regali stirpe natam in annis infantiae vir accepit desponsatam indolis eximiae semper tamen inspiratam voto continentiae

Elisabeth Hung. V H 02 830155a * Image
453 3 Fide prole sacramento ratum haec

Fide prole sacramento ratum haec conjugium vero docet argumento quod patrum caelestium vitae sanctae sacramento attingit consortium

Elisabeth Hung. V H 03 830155b * Image
453 4 Lege carnis sic ligata non

Lege carnis sic ligata non exstinxit spiritum sed implevit fide rata nec reliquit irritum quod adeo mens patrata gerebat propositum

Elisabeth Hung. V H 04 830155c * Image
453 5 Haec insignis haec beata pauperum

Haec insignis haec beata pauperum nutricia fastu mundi non elata nec parentum gloria in se carne trucidata crucifixit vitia

Elisabeth Hung. V H 05 830155d * Image
453 6 Aquam eam dum rogavit hostis

Aquam eam dum rogavit hostis innocentiae potum lacte perforavit clavo poenitentiae et sic sese liberavit virtus patientiae

Elisabeth Hung. V H 06 830155e * Image
453 7 Tandem viro destituta munda mundum

Tandem viro destituta munda mundum exuit Christo mentem jam induta saccum carni consuit et in tempus hoc statuta sic lampas emicuit

Elisabeth Hung. V H 07 830155g * Image
453 8 Veras censu paupertatis redimens divitias

Veras censu paupertatis redimens divitias de thesauro pietatis fudit auri copias et multorum egestatis supplevit inopias

Elisabeth Hung. V H 08 830155h * Image
453 9 Fecit opus fuso tibi quaerens

Fecit opus fuso tibi quaerens alimoniam et vilescens ipsa sibi sprevit ignominiam sciens soli Christe tibi recte dari gloriam

Elisabeth Hung. V H 09 830155i * Image
Page 1 of 1