Ante torum hujus virginis frequentate nobis dulcia cantica dramatis
Haec est quae nescivit torum in delicto habebit fructum in respectione animarum sanctarum
Diffusa est gratia*
Haec est virgo sapiens*
Media autem*
Specie tua*
Induit me dominus vestimento salutis et indumento laetitiae circumdedit me et tamquam sponsam decoravit me corona
Induit me dominus cyclade auro texta et immensis monilibus ornavit me
Specie tua et pulchritudine tua intende prospere procede et regna
Adjuvabit eam deus vultu suo deus in medio ejus non commovebitur
Sicut laetantium omnium nostrum habitatio est in te sancta dei virgo
Concupivit rex speciem tuam quia ipse est deus tuus et adorabunt eum