Glorificamus nomen tuum Christe rex saeculorum qui mirabiliter in terris et mirabilius glorificas in caelis Leonardum
Hic esse contemnes ex illis qui mollibus vestiuntur et in domibus regum sunt relicta aula regis Clodovei elegit abjectus esse in domo dei
Exiens ergo de terra et cognatione sua et de domo patris sui quo longius remotus a solo patrio eo factus est vicinior caelo