Stephanus dei gratia plenus erat in plebe multa signa faciebat caelos apertos aspiciebat Jesum stantem videbat a dexteris dei et dicebat
Gloria aeterno patri summo eiusque soli sibi digne nato ac utriusque spiritui sancto sicut erat primo et nunc et semper et in saecula amen
Positis autem genibus beatus Stephanus orabat dicens
Intuens in caelum beatus Stephanus vidit gloriam dei et ait ecce video caelos apertos et filium hominis stantem a dexteris virtutis dei
Cumque aspiceret beatus Stephanus in caelum vidit gloriam dei et ait
Patefactae sunt januae caeli Christi martyri beato Stephano qui in numero sanctorum inventus est primus et ideo triumphat in caelis coronatus
Vidit beatus Stephanus caelos apertos vidit et introivit