Surge et in aeternum serva munimine sacro custodique tuos astripotens famulos
Memor fui in nocte R. Nominis tui
Domine ne in ira tua arguas me neque in furore tuo corripias me miserere mihi domine quoniam infirmus sum
Timor et tremor venerunt super me et contexerunt me tenebrae et dixi
Deus qui sedes super thronum et judicas aequitatem esto refugium pauperum in tribulatione quia tu solus laborem et dolorem consideras
Tibi enim domine derelictus est pauper pupillo tu eris adjutor
A dextris est mihi dominus ne commovear propter hoc dilatatum est cor meum et exsultavit lingua mea
Conserva me domine quoniam in te speravi dixi domino deus meus es tu
Naturae genitor conserva morte redemptos facque tuo dignos servitio famulos
Pectora nostra tibi tu conditor orbis adure igne pio purgans atque cremando probans