Nocte*
Pro fidei*
Memor fui*
Dixit dominus ad Noe finis universae carnis venit coram me repleta est terra iniquitate eorum et ego disperdam eos cum terra
Fac tibi arcam de lignis laevigatis mansiunculas in arca facies
Noe vir justus atque perfectus cum deo ambulavit et fecit omnia quaecumque praecepit ei deus
Fecit sibi arcam Noe ut salvaretur universum semen
Justus Noe perfecit omnia quae locutus est ei deus et dixit ad eum ingredere in arcam quia te vidi justum coram me in generatione ista
Ex omnibus animantibus mundis sed et de volatilibus caeli tolle tecum septena et septena masculum et feminam ut vivere possint
Quadraginta dies et noctes aperti sunt caeli et ex omni carne habentem spiritum vitae ingressi sunt in arcam et clausit a foris ostium dominus