Et ingressus Petrus in atrium principis sacerdotum
Caligaverunt oculi mei a fletu meo quia elongatus est a me qui consolabatur me videte omnes populi si est dolor similis sicut dolor meus
O vos omnes qui transitis per viam attendite et videte
Proprio filio suo non pepercit deus sed pro nobis omnibus tradidit illum
Anxiatus est in me spiritus meus in me turbatum est cor meum
Ait latro ad latronem nos quidem digna factis recipimus hic autem quid fecit memento mei domine dum veneris in regnum tuum
Dum conturbata fuerit anima mea domine misericordiae memor eris
Memento mei domine deus dum veneris in regnum tuum
Posuerunt super caput ejus causam ipsius scriptam Jesus Nazarenus rex Judaeorum