Surrexit Christus et illuxit populo suo quem redemit sanguine suo alleluia
Dicite in nationibus alleluia*
Alleluia iii
Mitte manum tuam et cognosce loca clavorum alleluia et noli esse incredulus sed fidelis alleluia
Surrexit dominus de sepulcro qui pro nobis pependit in ligno alleluia
In resurrectione tua*
Misi digitos meos in fixuras clavorum et manus meas in latus ejus et dixi dominus meus et deus meus alleluia
Alleluia iv
Quia vidisti me Thoma credidisti beati qui non viderunt et crediderunt alleluia
Surrexit dominus*
Multa quidem et alia signa fecit Jesus in conspectu discipulorum suorum alleluia quae non sunt scripta in libro hoc alleluia
Alleluia v
Haec autem scripta sunt ut credatis quia Jesus est Christus filius dei et ut credentes vitam habeatis in nomine ipsius alleluia