Repleti sunt omnes spiritu sancto et coeperunt loqui
Repleti sunt omnes spiritu sancto et coeperunt loqui prout spiritus sanctus dabat eloqui illis et convenit multitudo dicentium alleluia
Loquebantur variis linguis apostoli magnalia dei
Apparuerunt apostolis dispertitae linguae tamquam ignis alleluia seditque supra singulos eorum spiritus sanctus alleluia alleluia
Repleti sunt omnes*
Dum complerentur dies pentecostes erant omnes pariter dicentes alleluia
Spiritus domini replevit orbem terrarum alleluia
Repleti sunt omnes spiritu sancto et coeperunt loqui alleluia
Fontes et omnia quae moventur in aquis hymnum dicite deo alleluia