Quis det ut veniat petitio mea et quod exspecto tribuat mihi deus
Adesto dolori meo deus nimium fatigor et cecidit in luctum cithara mea et cantatio mea in plorationem
Versa est in luctum cithara mea et organum meum
Auditu auris audivi te domine nunc autem oculus meus videt te idcirco ipse me reprehendo et ago paenitentiam in favilla et cinere
Unum locutus sum quod utinam non dixissem et alterum quibus ultra nihil addam sed ponam digitum ori meo
Qui consolabatur me recessit a me quaero quod volui et non invenio fundent oculi mei lacrimas quia repletus sum amaritudine
Fletum deduxerunt oculi mei et palpebras meas cooperuit umbra mortis
Desiderium meum omnipotens audi et tribue mihi auditorem qui aequitatem proponat contra me ut perveniat ad victoriam judicium meum