Heu me fili mi ut quid te misimus peregrinari lumen oculorum nostrorum
Benedicite deum caeli et coram omnibus viventibus confitemini ei quia fecit nobiscum misericordiam suam
Tempus est ut revertar ad eum qui me misit vos autem benedicite deum
Tempus est ut revertar ad eum qui me misit vos autem benedicite deum et enarrate omnia mirabilia ejus
Omni tempore benedic deum et pete ab eo ut vias tuas dirigat
Nos alium deum nescimus praeter dominum in quo speramus qui non despiciet nos nec amovet salutem suam a genere nostro
Exspectemus humiles consolationem ejus qui non derelinquet nos
Domine deus qui conteris bella ab initio eleva bracchium tuum super gentes quae cogitant servis tuis mala et dextera tua glorificetur in nobis