Vincentem mundum adoremus dominum in quo pressuram mundi martyr vicit Vincentius
Martyr*
Sanctus Vincentius a pueritia studiis litterarum traditus superna sibi providente clementia gemina scientia efficacissime claruit
Sanctitate quoque insignis diaconii arce suscepta vices pontificis diligenter exsequebatur
Valerius igitur episcopus et levita Vincentius spe fruendi victoria divinitus subnixi in confessione deitatis alacriter cucurrerunt
Gloria et honore coronasti*
Sacram praesentis diei sollemnitatem humili celebremus devotione qua invictus Christi martyr Vincentius tyranno devicto insignem victoriae palmam caelo gaudens intulit
Peracto igitur passionis suae venerando triumpho angelorum coetibus comitatur
Sanctus Vincentius Christi martyr providente superna clementia quae sibi eum praevidebat vas electionis futurum gemina scientia efficacissime claruit