Nam virtus in infirmitate perficitur
Reposita est mihi corona justitiae quam reddet mihi dominus in illum diem justus judex
Cooperante gratia spiritus sancti
Nimis honorati sunt*
Gratia dei sum id quod sum et gratia ejus in me vacua non fuit sed semper in me manet
Bonum certamen certavi cursum consummavi fidem servavi
Sancte Paule apostole praedicator veritatis et doctor gentium intercede pro nobis ad deum qui te elegit ut digni efficiamur gratia dei
Tu es vas electionis sancte Paule apostole praedicator veritatis in universo mundo
Magnus sanctus Paulus vas electionis vere digne est glorificandus qui et meruit thronum duodecimum possidere