Spiritus sanctus superveniet in te et virtus altissimi obumbrabit tibi
Christi virgo dilectissima virtutum operatrix opem fer miseris subveni domina clamantibus ad te jugiter
Quoniam peccatorum mole premimur sanctissima deprecamur
Quomodo fiet istud respondens ait Maria quia virum non cognosco angelus ad haec spiritus sanctus superveniet in te et virtus altissimi obumbrabit tibi
Ideoque quod nascetur ex te sanctum vocabitur filius dei
Dignare me*
Quando venit ergo sacri plenitudo temporis missus est ab arce patris natus orbis conditor in terris
Non ex virili semine sed mystico spiramine verbum dei conceptum est alvusque virginis tumuit
Beatus auctor saeculi servile corpus induit ut carne carnem liberans ne perderet quos condidit
Gloria patri et filio et spiritui sancto