Ad omnia quae mittam te dicit dominus ibis ne timeas et quae mandavero tibi loqueris ad eos
Ne timeas a facie eorum quia ego tecum sum dicit dominus
Gloria et honore*
Fuit homo missus a deo cui nomen Joannes erat hic venit ut testimonium perhiberet de lumine et parare domino plebem perfectam
Erat Joannes in deserto praedicans baptismum paenitentiae
Elisabeth Zachariae magnum virum genuit Joannem Baptistam praecursorem domini qui viam domino praeparavit in eremo
Fuit homo missus a deo cui nomen Joannes erat
Iste est de sublimibus caelorum praepotentibus unus quem manus domini consecravit matris in visceribus cujus nos meritis adjuvari supplices deposcimus