Quodcumque ligaveris super terram erit ligatum et in caelis et quodcumque solveris super terram erit solutum et in caelis
Si diligis me Simon Petre pasce oves meas domine tu nosti quia amo te et animam meam pono pro te
Si oportuerit me mori tecum non te negabo
Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam et portae inferi non praevalebunt adversus eam et tibi dabo claves regni caelorum
Quodcumque*
In nomine Jesu Christi Nazareni surge et ambula in pace
Exsiliens claudus et ambulabat et intravit cum illis ambulans et laudans deum
Vidit populus claudum ambulantem et laudantem deum et repleti sunt stupore et extasi in eo quod contigerat illi