Intellexit dei facta et quae de nati gloria intonuit vox paterna
Admirans Christi gratiam Josias poscit veniam clamans o sancte Jacobe fac me Christum agnoscere
Fundens preces cum lacrimis ad pedes ejus procidit
Gloria patri et filio et spiritui sancto
Jam addictum secum poenae dum Jacobus lavat fonte Christi firmat et fide hoc triumphat comitante
Dans osculum illi pacis signansque caput martyris
O caritas admiranda qua ferves Christi victima dum hosti poscis veniam regnique tecum gloriam
Nunc ergo gregem adjuva qua praecellis clementia
Istius namque merita sunt a deo exaltata peccatorum fonte trita
Per Jacobum in Judaea lux fidei fulsit orta rectis corde laetitia
Cum prece devota Jacobo demus pia vota poscere non segni post mortem gaudia regni