Tu es Anna laudabilis quae praecibus atque votis prolem a deo postulatam genuisti magnificam
Per quam mors fugata cedit per quam salus nostra redit
Gloria patri et filio et spiritui sancto
Audi filia et vide dolorem nostrae angustiae et ... nostras
In utero sanctae ... gloriae
Gloriosa de te dicta sunt mater eximia quae sola digna fuisti gignere matrem Christi
Tu es Sara faecunda quae risum et gaudia mundo flebili intulisti dum Mariam peperisti stellam maris matrem Christi
Cujus quippe partus gaudio mundum implevit et jubilo
O laudandam faeminam quae vidit benedictam et decoram speciae et plenam clemencie salvantem a periculis progenuit populis