Quos non armati milites caesae terrebant virgines
Annalis orbita votorum nobis suscitat gaudia dum hac die tot virginea pro Christo caesa pandit milia
Quarum in numero cum sua duce Ursula fulsere ut sidera pinnosa et candida
Gloria patri et filio et spiritui sancto sicut erat in principio
Gloriosus deus in sanctis*
En lectulum Salomonis ense munivit sermonis fortissima ex Israel Ursula pulchra ut Rachel
Hic quippe virginum coetus dei est sponsa et lectus in quo recubans quietus nobiles lucratur fetus
Veni ergo turba dei veni de libano veni de vertice coronanda Sanir Hermon et Amana de cubilibus leonum et a montibus pardorum
Iste sunt dei calathus supernis nuptiis aptus ubi cantica dans nova gaudet sponsus super sponsa