Dum aurora finem daret Caecilia dixit eia milites Christi abjicite opera tenebrarum et induimini arma lucis
Caecilia valedicens fratribus et exhortans eos ait
Adducentur regi virgines*
Cantantibus organis Caecilia domino decantabat dicens fiat cor meum immaculatum ut non confundar
Est secretum Valeriane quod tibi volo dicere angelum dei habeo amatorem qui nimio zelo custodit corpus meum
Valerianus in cubiculo Caeciliam cum angelo orantem invenit
Benedico te pater domini mei Jesu Christi quia per filium tuum ignis extinctus est a latere meo
Caecilia famula tua domine quasi ovis tibi argumentosa deservit
Jesu corona virginum*
Veni sponsa Christi*
Dum aurora finem daret beata Caecilia dixit eia milites Christi abicite opera tenebrarum et induimini arma lucis alleluia
O beata Caecilia quae duos fratres convertisti et Almachium judicem superasti Urbanum episcopum in vultu angelico demonstrasti