Tradiderunt corpora sua propter deum ad supplicia ideo coronantur et accipiunt palmas
Cives apostolorum et domestici dei advenerunt hodie portantes facem illuminantes patriam dare pacem gentibus et liberare populum domini
Audite preces supplicum vitae aeternae poscentes praemia qui fertis in dexteris manipulos justitiae quique gaudentes advenistis hodie
Gloria patri et filio et spiritui sancto
Annuntiaverunt*
Hoc est praeceptum meum ut diligatis invicem sicut dilexi vos
Majorem caritatem nemo habet ut animam suam ponat quia pro amicis suis
Vos amici mei estis si feceritis quae praecipio vobis dicit dominus
Beati mundo corde quoniam ipsi deum videbunt
In patientia vestra possidebitis animas vestras
???*
Estote fortes in bello et pugnate cum antiquo serpente et accipietis regnum aeternum alleluia