Browse Chants

Displaying 1-4 of 4 chants
Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
122r 1 Inclytus et mirae sanctitatis praesul

Inclytus et mirae sanctitatis praesul Willibaldus dum vestigia salvatoris gressibus et operae cordae et corporae studiosus consequeretur et nec passum pedis intactum praeteriret quot labores obitur pertulisset nulla sufficit lingua enararre

Willibaldi L A 1 a01305 ?
122r 2 Humanum fere ultra modum affectus

Humanum fere ultra modum affectus est tyrannide barbarorum diutino carceris squalore famis sitis algoris acerbitate gravissima infirmitate sed haec omnia sanctus vir pro deliciis et epulis computavit

Willibaldi L A 2 a01306 ?
122r 3 In Gazae terminis apud sanctum

In Gazae terminis apud sanctum Mathiam inter missarum sollemnia lumen oculorum amisit et duos menses caecus permansit reversus autem Jerusalem in ecclesia ubi sancta crux est inventa visionem recepit

Willibaldi L A 3 a01307 ?
122r 4 Septimo demum anno postquam a

Septimo demum anno postquam a patria exivit cum deus illum nostrae infirmitatis archiatrum praedestinaret de Jerusalem movens Constantinopolim venit duos ibi annos moratus inde rursus fretum reverberans per Siciliam et Calabriam in montem Cassinum ascendit ad sanctum Benedictum

Willibaldi L A 4 a01308 ?
Page 1 of 1