Rex gloriose*
Justorum animae*
Fulgebunt justi et tamquam scintillae in arundineto discurrent judicabunt nationes et regnabunt in aeternum
Regem confessorum*
Secus decursus*
Sacerdotes ejus induant justitiam et sancti ejus exsultatione exsultabunt
Exsultent justi in conspectu dei et in aeterna laetitia
Sacerdotes dei benedicite dominum sancti et humiles corde laudate deum
Sancti spiritus et animae justorum hymnum dicite deo
Sint lumbi vestri praecincti et lucernae ardentes in manibus vestris et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum quando revertatur a nuptiis
Vigilate ergo quia nescitis qua hora dominus vester venturus sit
In caelestibus regnis sanctorum habitatio est et in aeternum requies eorum alleluia
Justi autem in perpetuum vivent et apud dominum est merces eorum
Sancti qui sperant in domino mittabunt fortitudinem assument pennas ut aquilae volabunt et non deficient
Servi domini dominum benedicite in aeternum
Exsultabunt sancti in gloria laetabuntur in cubilibus suis
Exsultent justi*
Sancti per fidem vicerunt regna operati sunt justitiam adepti sunt promissiones