Egredietur dominus et proeliabitur contra gentes et stabunt pedes ejus supra montes Olivarum ad orientem
Et elevabitur super omnes colles et fluent ad eum omnes gentes
Praecursor pro nobis ingreditur agnus sine macula secundum ordinem Melchisedech pontifex factus est in aeternum et in saeculum saeculi
Ipse est rex justitiae cujus generatio non habet finem
Videbunt gentes justum tuum et cuncti reges inclytum tuum et vocabitur tibi nomen novum quod os domini nominavit
Et eris corona gloriae in manu domini et diadema regni in manu dei tui
Constantes estote videbitis auxilium domini super vos
Ad te domine levavi animam meam veni et eripe me domine ad te confugi
Veni domine et noli tardare relaxa facinora plebis tuae Israel
Deus a Libano veniet et splendor ejus sicut lumen erit
Ego autem ad dominum aspiciam et exspectabo deum salvatorem meum
Vox clara*
Vox clamantis in deserto
Ex quo facta est vox salutationis tuae in auribus meis exsultavit in gaudio infans in utero meo alleluia
Beatam me dicent omnes generationes quia ancillam humilem respexit deus