O dilecta*
Jesu corona*
Repleatur os nostrum in gaudio et lingua exsultatione magnificavit enim dominus beatam virginem virginitatis gloria et caritatis honore
In honore virginum adoremus virginis filium
Ex ore infantis et lactentis virginis sanctae dignatus est dominus perficere gloriam laudis suae
Lex domini convertit ejus animam testimonium fidele sapientiam dedit parvulae
Innocens manibus et mundo corde accepit benedictionem a domino et misericordiam a deo salutari suo
Diffusa est gratia*
Sacrae virginis sancta religio quasi sol in medio nebulae refulsit in medio nationis pravae
Ut luceret lux ejus coram deo et hominibus
Plantata secus decursus aquarum fructum suo dedit in tempore
Extendens radices suas ad odorem aquae vivae
Fortem animum confortans ad fortia vicit mundum carnem et demonia
Accinxit lumbos ejus fortitudine roboravit bracchium virtute
Gloria patri et filio et spiritui sancto
Diffusa est gratia in labiis suis ut os ejus habundaret sapientia et lingua ehus concinnaret die verba
Sonuerunt et turbatae sunt contra eam aquae persequentium sed deus noster refugium et virtus
Ab aquis irruentibus non est mota turris suae fortitudinis quia fundamenta ejus in montibus sanctis
Specie tua et pulchritudine*
Mundum vicit credendo in Christum quia haec est victoria qua mundus vincitur fides nostra
Haec est in qua novam prolem gratia parturit fecunda spiritu sancto
Contra carnis proelium jugi stans in proelio evicit et meruit uni viro se virginem castam exhibere Christo
Ipsi soli desponsata inter menti corruptores et predones pudicitiae
Adversus spiritales nequitias pugnatura induit pro thorace justitiam et pro galea juditium sumpsit scutum inexpugnabilis aequitatem
Ut omnis ei non dominari possit iniquitas
Confessio et pulchritudo in conspectu mundi enituit et coram domino ad victoriam usque pervenit
Viderunt ejus gloriam qui adorant ludibria et gloriantur in simulacris suis
Fecit mirabilem suam deus misericordiam qui in sexu fragili victoriam pudicitiae contulit et coronam
Adjuvabit eam deus vultu*
Expugnatis hostibus mundo carve demone regnavit fides castitas et virtus in virgine
Dedit ei contra inimicos potentiam
Custodivit quasi fortis armatus atrium suum unde nunc in pace sunt omnia quae possidet in vita aeterna
Inimicos ejus dorsum posuit et odientes eam dominus in fugam convertit
O dilecta et electa ad honorem tantae gratiae ut quem angelos delectat aspicere in amplexu teneas et gaudeas ipsius jugiter in decore
O felix virginitas quam caelestis gloriae rex ad tantam gloriam dignatus est exaltare
Regnavit in ea dominus ut regnum corporalis concupiscentiae non regnaret in ejus corpore
Jubilavit domino omnis ejus terrena conversatio servivit ei in laetitia
Sitivit ad deum fonte vivum praesentis miseriae sitim volens extinguere in hac aqua ne sitiret ultra
Benedixerunt omnia opera ejus domino laudaverunt et superexsaltaverunt eum in saecula
Lauda filia Sion exsulta cum rege tuo qui tuam mansuetudinem exsaltavit in salutem
Benedictus dominus qui infirmam famulam suam visitavit miseratione curavit caelesti medicamine sanavit et salvavit in aeterna redemptione
Digna laude virgo gaude lauda deum et ut eum qui te secum fovet tecum laudemus in gloria supplex ora in omni hora virgo pia