Libera me de sanguinibus deus deus meus et exsultabit lingua mea justitiam tuam
Contumelias et terrores passus sum ab eis et dominus mecum est tamquam bellator fortis
Ipsi vero in vanum quaesierunt animam meam introibunt in inferiora terrae
Omnes inimici mei audierunt malum meum domine laetati sunt quoniam tu fecisti
Alliga domine in vinculis nationes gentium et reges eorum in compedibus
Tanto tempore vobiscum eram docens vos in templo et non me tenuistis modo flagellatum ducitis ad crucifigendum
Ancilla dixit Petro vere tu ex illis es nam et loquela tua manifestum te facit
Replevit et inebriavit me amaritudine inimicus meus
Ait Pilatus mundae sunt manus meae a sanguine hujus justi vos videritis
Joseph ab Arimathia petiit corpus Jesu et sepelivit eum in monumento
Circumdederunt me*
Eripe me domine*
Cottidie apud vos eram in templo docens et non me tenuistis et ecce flagellatum ducitis ad crucifigendum
Miserere*
Media vita*
Zelus domus tuae comedit me et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me
Avertantur retrorsum et erubescant qui cogitant mihi mala
Deus meus eripe me de manu peccatoris
Exsurge domine judica causam meam