Sicut ovis ad occisionem ductus est et dum male tractaretur non aperuit os suum traditus est ad mortem ut vivificaret populum suum
Tradidit in mortem animam et inter iniquos deputatus est
O mors ero mors tua morsus tuus ero inferne
Plangent eum quasi unigenitum quia innocens dominus occisus est
Attendite universi populi et videte dolorem meum
A porta inferi erue domine animam meam
O vos omnes qui transitis per viam attendite et videte si est dolor sicut dolor meus
Mulieres sedentes ad monumentum lamentabantur flentes dominum
Kyrie eleison*
Tensis in cruce manibus eripuisti omne humanum genus
Inde infernum adiens ab ejus morsu omne saeculum liberans
Post crucem in caelum ascendens ad dexteram patris sine fine rediens
Sepulto domino*
Exsurge domine
Jerusalem luge*
In pace*
Plange*
Tu autem domine miserere mei R. Et resuscita*
Recessit pastor*
Collocavit me in obscuris
Pascha nostrum Christus est qui immolatus agnus est etenim pascha nostrum immolatus est Christus
Vespere autem sabbati quae lucescit in prima sabbati venit Maria Magdalenae et altera Maria videre sepulcrum alleluia
Alleluia Confitemini domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia ejus