Sicut myrrha electa odorem dedisti suavitatis sancta dei genitrix
Haec est quae nescivit torum in delicto habebit fructum in respectione animarum sanctarum
Speciosa facta es et suavis R. In deliciis*
Veni electa mea et ponam in te thronum meum quia concupivit rex speciem tuam
Audi filia et vide et inclina aurem tuam
Ornatam in monilibus filiam Jerusalem dominus concupivit et videntes eam filiae Sion beatissimam praedicaverunt dicentes unguentum effusum nomen tuum
Omnis gloria ejus filiae regis ab intus in fimbriis aureis circumamicta varietate
Ad nutum domini nostrum ditantis honorem sicut spina rosam genuit Judaea Mariam
Ut vitium virtus operiret gratia culpam
Specie tua et pulchritudine tua intende prospere procede et regna
Adjuvabit eam deus vultu suo deus in medio ejus non commovebitur
O quam pulchra es casta generatio cum claritate