Dignus a dignis laudatur et innocens Innocentium testimonio comprobatur
Exsultent justi*
Effuderunt sanguinem sanctorum velut aquam in circuitu Jerusalem et non erat qui sepeliret
Posuerunt mortalia servorum tuorum domine escas volatilibus caeli carnes sanctorum bestiis terrae
Isti sunt sancti qui passi sunt propter te domine vindica eos quia clamant ad te cottidie
Vindica domine sanguinem sanctorum tuorum qui effusus est
Ambulabunt mecum in albis quoniam digni sunt et non delebo nomina eorum de libro vitae
Hi sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati virgines enim sunt
Licuit sanguine loqui quibus lingua non licuit miscent cum domino colloquia quibus humana negata sunt verba
Clamant clamant clamant ad dominum Innocentes resonat luctus multis matribus in excelsis gaudet ecclesia super martyres in aeternum
Audivi voces occisorum sub altare dei voce clara dicentium quare domine non defendis sanguinem nostrum deus noster
Sancti tui domine*