Browse Chants

Displaying 1-9 of 9 chants
Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
105v 1 Ecce jam in sublime agor

Ecce jam in sublime agor et omnes principes tuos saeculo altior tyranne despicio nolo gloriam meam minuas nec damna inferas laudi paratus sum enim ad omnia tormenta pro salvatoris nomine sustinenda

Vincentii M R 2.2 006595 4
105v 2 Insurge ergo et toto

Insurge ergo et toto malignitatis spiritu debacchare videbis me dei virtute plus posse dum torqueor quam possis ipse qui torques

Vincentii M V 01 006595a 4
105v 3 Assumptus ex equuleo levita

Assumptus ex equuleo levita Vincentius atque ad patibulum raptus tortores suos pene praeveniens moras carnificum arguendo ad poenam alacriter properabat

Vincentii M R 2.3 006133 7
105v 4 Intrepidus itaque dei athleta

Intrepidus itaque dei athleta candentis ferri machinam ultro conscendit

Vincentii M V 01 006133a 7
105v 5 Beatus Vincentius cujus jam mens

Beatus Vincentius cujus jam mens conscia coronae dixit Datiano hactenus a te habitus sermo de neganda fide peroravit

Vincentii M A 3.1 001671 7T
105v 6 Nos lucis auctorem patrem ejusque

Nos lucis auctorem patrem ejusque Christum filium qui solus ac verus deus Datiane confitebimur

Vincentii M A 3.2 203319 8
105v 7 Profitemur enim christianae religionis nos

Profitemur enim christianae religionis nos esse cultores ac unius veri dei permanentis in saecula famulos et testes

Vincentii M A 3.3 004390 1
105v 8 Laetabitur justus*

Laetabitur justus*

Vincentii M W 3. 008119 *
105v 9 Beatus dei athleta Vincentius

Beatus dei athleta Vincentius horrendo clausus ergastulo carceris psalmum deo et hymnum angelorum frequentia relevatus laetus dicebat quorum vallatus caterva venerando fovebatur obsequio et mulcebatur alloquio

Vincentii M R 3.1 006201 1
Page 1 of 1