Accipiens Simeon puerum in manibus gratias agens benedixit dominum
Obtulerunt pro eo domino par turturum aut duos pullos columbarum
Nunc dimittis domine servum tuum in pace quia viderunt oculi mei salutare tuum
Quod chorus*
Virgo concepit et virgo peperit
Senex puerum portabat puer autem senem regebat quem virgo peperit et post partum virgo permansit ipsum quem genuit adoravit
Responsum accepit Simeon a spiritu sancto
Non visurum se mortem nisi videret Christum domini
Accipiens Simeon puerum in manibus alleluia
Gratias agens benedixit dominum
Obtulerunt*
Obtulerunt pro eo domino alleluia
Par turturum aut duos pullos columbarum
Simeon justus*
Responsum accepit Simeon*
Homo erat in Jerusalem cui nomen Simeon homo iste justus et timoratus exspectabat redemptionem Israel et spiritus sanctus erat in eo