Mirabilem deum in sanctis suis venite adoremus collaudantes
Caeduntur*
Secus decursus aquarum plantavit vineam justorum sed in lege domini fuit voluntas eorum
Praedicantes praeceptum domini constituti sunt in monte sancto ejus
Filii hominum scitote quia dominus sanctos suos mirificavit
Justorum animae*
Absterget deus omnem lacrimam ab oculis sanctorum et jam non erit amplius neque luctus neque clamor sed nec ullus dolor quoniam priora transierunt
Non esurient neque sitient amplius neque cadet super illos sol neque ullus aestus
Viri sancti gloriosum sanguinem fuderunt pro domino amaverunt Christum in vita sua imitati sunt eum in morte sua et ideo coronas triumphales meruerunt
Unus spiritus et una fides erat in eis
Tradiderunt corpora sua propter deum ad supplicia et meruerunt habere coronas perpetuas
Laverunt stolas suas et dealbaverunt eas in sanguine agni
Scuto bonae voluntatis tuae coronasti eos domine
In universa terra gloria et honore coronasti eos