Laetamini in domino et exsultate justi et gloriamini omnes recti corde
Sancti tui domine benedicent
Propter testamentum domini et leges paternas sancti dei astiterunt in amore fraternitatis quia unus fuit semper spiritus in eis et una fides
Fuerunt sine querela ante dominum et ab invicem non sunt separati
Sancti mei in isto saeculo certamen habuistis mercedem laborum ego reddam vobis
Venite benedicti patris mei percipite regnum quod vobis paratum est
Certamen magnum habuerunt sancti dei transierunt per ignem et aquam et salvi facti sunt et coronas acceperunt a domino deo
Immania enim pro Christo in suis corporibus pertulerunt tormenta
Sancti dei quanta passi sunt tormenta ut securi pervenirent ad palmam martyrii
Cum palma ad regna pervenerunt sancti coronas decoris meruerunt de manu dei
Corpora sanctorum in pace sepulta sunt et vivent nomina eorum in aeternum