Nomen Christi multarum manifestavit gentium populis
Iste homo ab adolescentia sua partim meruit infirmos curare dedit illi dominus claritatem magnam caecos illuminare et daemones effugare
Ecce homo sine querela verus dei cultor abstinens se ab omni opere malo et permanens in innocentia sua
Domine iste sanctus habitabit in tabernaculo tuo operatus est justitiam requiescet in monte sancto tuo
Vitam petiit a te tribuisti ei domine gloriam et magnum decorem imposuisti super eum posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso
Hic accipiet benedictionem a domino et misericordiam a deo salutari suo quia haec est generatio quaerentium dominum
Justus ut palma*
Iste homo perfecit omnia quae locutus est ei deus et dixit ad eum ingredere in requiem meam quia te vidi justum coram me ex omnibus gentibus
Euge serve bone et fidelis intra in gaudium domini tui
Amavit eum dominus et ornavit eum stola gloriae induit eum et ad portas paradisi coronavit eum