Circumdederunt me gemitus mortis dolores inferni circumdederunt
Dirige domine deus meus in conspectu tuo viam meam
Convertere domine et eripe animam meam quoniam non est in morte qui memor sit tui
Nequando rapiat ut leo animam meam dum non est qui redimat neque qui salvum faciat
Qui Lazarum resuscitasti a monumento foetidum tu ei domine dona requiem et locum indulgentiae
Qui venturus est judicare vivos et mortuos et saeculum per ignem
Credo quod redemptor meus vivit et in novissimo die de terra surrecturus sum et in carne mea videbo deum salvatorem meum
Quem visurus sum ego ipse et non alius oculi mei conspecturi sunt et non alius
Heu mihi domine quia peccavi nimis in vita mea quid faciam miser ubi fugiam nisi ad te deus meus miserere mei dum veneris in novissimo die
Anima mea turbata est valde sed tu domine succurre ei
In loco pascuae ibi me collocavit
Delicta juventutis meae et ignorantias meas ne memineris domine
Credo videre bona domini in terra viventium
In memoria aeterna erit justus R. Ab auditione mala non timebunt
Ne recorderis peccata mea domine dum veneris judicare saeculum per ignem
Amplius lava me domine ab injustitia mea et a delicto meo munda me