Plebs fidelis hoc sollemne devote suscipiat et in laudes Catherinae virginis proficiat quae nos summae majestati benigne conciliat
Dum offerret suae carnis virgo sacrificium manus mundas ad caeleste pandens sanctuarium preces fudit interpellans pro salute gentium
Hanc ancillam tua Christe praevenito gratia ut te deum invocantes cum ejus memoria in adversis liberatrix visitet potentia
Vox de caelis in turbarum est audita medio qua benigne confirmatur indulta petitio ergo votis insistamus jam certi de premio
Dum in sancta Catherina Jesu Christe coleris memor esto verbi tui memor esto muneris quod oranti cintulisti spe humani generis
Praesens dies expendatur in ejus obsequium cujus virtus dilatatur in ore laudantium ut gestorum teneatur finis et initium