Quorum Matthias inerat collegio etsi necdum dignitate vel numero
O mira dei dispensatio te sancte Matthia te spectat haec electio qui vere probatus es ab initio fide vita et merito
Dignus ergo hac electione dignos divina fac nos dilectione
Gloria patri et filio et spiritui sancto
Duobus ad sortem destinaris in Matthia deus elegit speciem Jacob quem dilexit
Hunc ergo domine nobis quasi turris fortitudinis erexisti a facie inimici
Annuntiavit opera dei mira quae tam in se quam in aliis intellexit esse facta
Constitues eos principes*