Browse Chants
Displaying 101-191 of 191 chantsFolio | Incipit / Full text | Feast | CantusID | Mode | |||||
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
477v | 1 |
Cum vox sanguinis Ursulae et
Cum vox sanguinis Ursulae et innocentis turbae ejus ante thronum dei sonuit antiqua prophetia venit per radicem Mambrae in vera ostensione trinitatis et dixit iste sanguis nos tangit nunc omnes gaudeamus et postea venit congregatio agni per arietem in spinis pendentem et dixit laus sit in Jerusalem per ruborem hujus sanguinis deinde venit sacrificium vituli quod vetus lex ostendebat sacrificium laudis circumamicta varietate et quae faciem dei Moysi obnubilabat dorsum illi ostendens hoc sunt sacerdotes qui per linguas suas deum ostendunt et perfecte eum videre non possunt et dixerunt o nobilissima turba virgo ista quae in terris Ursula vocatur in summis columba nominatur quia innocentem turbam ad se collegit turba magna quam incombustus rubus significat et quam deus in prima radice plantaverat in homine quem de limo formaverat ut sine commixtione viri viveret cum clarissima voce clamavit in purissimo auro topazio et sapphyro circumamicta in auro nunc gaudeant omnes caeli et omnes populi cum illis ornentur amen |
XI milium Virginum | X | H | a00600 | 1T | Image | |
478r | 1 |
O dulcissime amator o dulcissime
O dulcissime amator o dulcissime amplexator adjuva nos custodire virginitatem nostram nos sumus ortae in pulvere heu heu et in crimine Adae valde durum est contradicere quod habet gustus pomi tu erige nos salvator Christe nos desideramus ardenter te sequi o quam grave nobis miseris est te immaculatum et innocentem regem angelorum imitari tamen confidimus in te quod tu desideres gemmam requirere in putredine nunc advocamus te sponsum et consolatorem qui nos redemisti in cruce in tuo sanguine copulatae sumus tibi cum desponsatione repudiantes virum et eligentes te filium dei o pulcherrima forma o suavissimus odor desiderabilium deliciarum semper suspiramus post te in lacrimabili exsilio quando te videamus et tecum maneamus nos sumus in mundo et tu in mente nostra et amplectimur te in corde quasi habeamus te praesentem tu fortissimus leo rupisti caelum descendens in aulam virginis et destruxisti mortem aedificans vitam in aurea civitate da nobis societatem cum illa et permanere in te o dulcissime sponse qui abstraxisti nos de faucibus diaboli primum parentem nostrum seducentis |
Comm. plurimorum Virginum | X | [?] | g02504 | 4 | Image | |
478v | 1 |
O pater omnium et o
O pater omnium et o rex et imperator gentium qui constituisti nos in costa primae matris quae construxit nobis magnum casum aerumnae et nos secutae sumus illam in propria causa in exsilio sociantes nos illius dolori o tu nobilissime genitor per summum studium currimus ad te et per dilectissimam atque per dulcissimam paenitentiam quae nobis per te venit anhelamus ad te et post dolorem nostrum devotissime amplectimur te o gloriosissime et o pulcherrime Christe qui es resurrectio vitae nos reliquimus propter te fertilem amatorem conjunctionis et comprehendimus te in superna caritate et in virginea virga nativitatis tuae ac in altera vice copulatae sumus tibi quam prius essemus secundum carnem adjuva nos perseverare et tecum gaudere et a te numquam separari |
De Viduarum | X | [?] | g02505 | 4 | Image | |
478v | 2 |
Qui sunt hi qui ut
Qui sunt hi qui ut nubes* |
Ordo virtutum Hildegardiensis | X | D | 1 | 007484 | 2 | Image |
478v | 3 |
O antiqui sancti quid admiramini
O antiqui sancti quid admiramini in nobis verbum dei clarescit in forma hominis et ideo fulgemus cum illo aedificantes membra sui pulchri corporis |
Ordo virtutum Hildegardiensis | X | D | 2 | a00973 | 1 | Image |
478v | 4 |
Nos sumus radices et vos
Nos sumus radices et vos rami fructus viventis oculi et nos umbra in illo fuimus |
Ordo virtutum Hildegardiensis | X | D | 3 | a00974 | 4 | Image |
478v | 5 |
O nos peregrinae sumus quid
O nos peregrinae sumus quid fecimus ad peccata deviantes filiae regis esse debuimus sed in umbram peccatorum cecidimus o vivens sol porta nos in umeris tuis in justissimam hereditatem quam in Adam perdidimus o rex regum in tuo proelio pugnamus |
Ordo virtutum Hildegardiensis | X | D | 4 | a00975 | 4 | Image |
478v | 6 |
O dulcis divinitas et o
O dulcis divinitas et o suavis vita in qua perferam vestem praeclaram illud accipiens quod perdidi in prima apparitione ad te suspiro et omnes virtutes invoco |
Ordo virtutum Hildegardiensis | X | D | 5 | a00976 | 1 | Image |
478v | 7 |
O felix anima et o
O felix anima et o dulcis creatura dei quae aedificata es in profunda altitudine sapientiae dei multum amas |
Ordo virtutum Hildegardiensis | X | D | 6 | a00977 | 4 | Image |
479r | 1 |
O libenter veniam ad vos
O libenter veniam ad vos ut praebeatis mihi osculum cordis |
Ordo virtutum Hildegardiensis | X | D | 7 | a00978 | 4 | Image |
479r | 2 |
Nos debemus militare tecum o
Nos debemus militare tecum o filia regis |
Ordo virtutum Hildegardiensis | X | D | 8 | a00979 | 4 | Image |
479r | 3 |
O gravis labor et o
O gravis labor et o durum pondus quod habeo in veste hujus vitae quia nimis grave mihi est contra carnem pugnare |
Ordo virtutum Hildegardiensis | X | D | 9 | a00980 | 2 | Image |
479r | 4 |
O anima voluntate dei constituta
O anima voluntate dei constituta et o felix instrumentum quare tam flebilis es contra hoc quod deus contrivit in virginea natura tu debes in nobis superare diabolum |
Ordo virtutum Hildegardiensis | X | D | 10 | a00981 | 4 | Image |
479r | 5 |
Succurite mihi adjuvando ut possim
Succurite mihi adjuvando ut possim stare |
Ordo virtutum Hildegardiensis | X | D | 11 | a00982 | 3 | Image |
479r | 6 |
Vide quid illud sit quo
Vide quid illud sit quo es induta filia salvationis et esto stabilis et numquam cades |
Ordo virtutum Hildegardiensis | X | D | 12 | a00983 | 4 | Image |
479r | 7 |
O nescio quid faciam aut
O nescio quid faciam aut ubi fugiam o vae mihi non possum perficere hoc quod sum induta certe illud volo abicere |
Ordo virtutum Hildegardiensis | X | D | 13 | a00984 | 4 | Image |
479r | 8 |
O infelix conscientia o misera
O infelix conscientia o misera anima quare abscondis faciem tuam coram creatore tuo |
Ordo virtutum Hildegardiensis | X | D | 14 | a00985 | 4 | Image |
479r | 9 |
Tu nescis nec vides nec
Tu nescis nec vides nec sapis illum qui te constituit |
Ordo virtutum Hildegardiensis | X | D | 15 | a00986 | 3 | Image |
479r | 10 |
Deus creavit mundum non facio
Deus creavit mundum non facio illi injuriam sed volo uti illo |
Ordo virtutum Hildegardiensis | X | D | 16 | a00987 | 3 | Image |
479r | 11 |
Fatue fatue quid prodest tibi
Fatue fatue quid prodest tibi laborare respice mundum et amplectetur te magno honore |
Ordo virtutum Hildegardiensis | X | D | 17 | a00988 | * | Image |
479r | 12 |
O plangens vox est haec
O plangens vox est haec maximi doloris ach ach quaedam mirabilis victoria in mirabili desiderio dei surrexit in qua delectatio carnis se latenter abscondit heu heu ubi voluntas crimina nescivit et ubi desiderium hominis lasciviam fugit luge luge ergo in his innocentia quae in pudore bono integritatem non amisisti et quae avaritiam gutturis antiqui serpentis ibi non devorasti |
Ordo virtutum Hildegardiensis | X | D | 18 | a00989 | 3 | Image |
479r | 13 |
Quae est haec potestas quod
Quae est haec potestas quod nullus sit praeter deum ego autem dico qui voluerit me et voluntatem meam sequi dabo illi omnia tu vero tuis sequacibus nihil habes quod dare possis quia etiam vos omnes nescitis quid sitis |
Ordo virtutum Hildegardiensis | X | D | 19 | a00990 | * | Image |
479r | 14 |
Ego cum meis sodalibus bene
Ego cum meis sodalibus bene scio quod tu es ille antiquus draco qui super summum volare voluisti sed ipse deus in abyssum projecit te |
Ordo virtutum Hildegardiensis | X | D | 20 | a00991 | 8 | Image |
479v | 1 |
Nos autem omnes in excelsis
Nos autem omnes in excelsis habitamus |
Ordo virtutum Hildegardiensis | X | D | 21 | a00992 | 1 | Image |
479v | 2 |
Ego humilitas regina virtutum dico
Ego humilitas regina virtutum dico venite ad me virtutes et enutriam vos ad requirendam perditam drachmam et ad coronandum in perseverantia felicem |
Ordo virtutum Hildegardiensis | X | D | 22 | a00993 | 2 | Image |
479v | 3 |
O gloriosa regina et o
O gloriosa regina et o suavissima mediatrix libenter venimus |
Ordo virtutum Hildegardiensis | X | D | 23 | a00994 | 4 | Image |
479v | 4 |
Ideo dilectissimae filiae teneo vos
Ideo dilectissimae filiae teneo vos in regali thalamo |
Ordo virtutum Hildegardiensis | X | D | 24 | a00995 | 4 | Image |
479v | 5 |
Ego caritas flos amabilis venite
Ego caritas flos amabilis venite ad me virtutes et perducam vos in candidam lucem floris virgae |
Ordo virtutum Hildegardiensis | X | D | 25 | a00996 | 2 | Image |
479v | 6 |
O dilectissime flos ardenti desiderio
O dilectissime flos ardenti desiderio currimus ad te |
Ordo virtutum Hildegardiensis | X | D | 26 | a00997 | 4 | Image |
479v | 7 |
Ego timor dei vos felicissimas
Ego timor dei vos felicissimas filias praeparo ut inspiciatis in deum vivum et non pereatis |
Ordo virtutum Hildegardiensis | X | D | 27 | a00998 | 4 | Image |
479v | 8 |
O timor valde utilis es
O timor valde utilis es nobis habemus enim perfectum studium numquam a te separari |
Ordo virtutum Hildegardiensis | X | D | 28 | a00999 | 2 | Image |
479v | 9 |
Euge euge quis est tantus
Euge euge quis est tantus timor et quis est tantus amor ubi est pugnator et ubi est remunerator vos nescitis quid colitis |
Ordo virtutum Hildegardiensis | X | D | 29 | a01000 | * | Image |
479v | 10 |
Tu autem exterritus es per
Tu autem exterritus es per summum judicem quia inflatus superbia mersus es in Gehennam |
Ordo virtutum Hildegardiensis | X | D | 30 | a01001 | 8 | Image |
479v | 11 |
Ego lucida oboedientia venite ad
Ego lucida oboedientia venite ad me pulcherrimae filiae et reducam vos ad patriam et ad osculum regis |
Ordo virtutum Hildegardiensis | X | D | 31 | a01003 | 4 | Image |
479v | 12 |
O dulcissima vocatrix nos decet
O dulcissima vocatrix nos decet in magno studio pervenire ad te |
Ordo virtutum Hildegardiensis | X | D | 32 | a01004 | 4 | Image |
479v | 13 |
Ego fides speculum vitae venerabiles
Ego fides speculum vitae venerabiles filiae venite ad me et ostendo vobis fontem salientem |
Ordo virtutum Hildegardiensis | X | D | 33 | a01005 | 4 | Image |
479v | 14 |
O serena speculata habemus fiduciam
O serena speculata habemus fiduciam pervenire ad verum fontem per te |
Ordo virtutum Hildegardiensis | X | D | 34 | a01006 | 4T | Image |
479v | 15 |
Ego sum dulcis conspectrix viventis
Ego sum dulcis conspectrix viventis oculi quam fallax torpor non decipit unde vos o tenebrae non potestis me obnubilare |
Ordo virtutum Hildegardiensis | X | D | 35 | a01007 | 2 | Image |
479v | 16 |
O vivens vita et o
O vivens vita et o suavis consolatrix tu mortifera mortis vincis et vidente oculo clausuram caeli aperis |
Ordo virtutum Hildegardiensis | X | D | 36 | a01008 | 1 | Image |
479v | 17 |
O virginitas in regali thalamo
O virginitas in regali thalamo stas o quam dulciter ardes in amplexibus regis cum te sol perfulget ita quod nobilis flos tuus numquam cadet o virgo nobilis te numquam inveniet umbra in cadente flore |
Ordo virtutum Hildegardiensis | X | D | 37 | a01009 | 4 | Image |
480r | 1 |
Flos campi cadit vento pluvia
Flos campi cadit vento pluvia spargit eum o virginitas tu permanes in symphoniis supernorum civium unde es suavis flos qui numquam aresces |
Ordo virtutum Hildegardiensis | X | D | 38 | a01010 | 2T | Image |
480r | 2 |
Fugite oves spurcitias diaboli
Fugite oves spurcitias diaboli |
Ordo virtutum Hildegardiensis | X | D | 39 | a01011 | 4 | Image |
480r | 3 |
Has te succurrente fugiemus
Has te succurrente fugiemus |
Ordo virtutum Hildegardiensis | X | D | 40 | a01012 | 4 | Image |
480r | 4 |
Ego contemptus mundi sum candor
Ego contemptus mundi sum candor vitae o misera terrae peregrinatio in multis laboribus te dimitto o virtutes venite ad me et ascendamus ad fontem vitae |
Ordo virtutum Hildegardiensis | X | D | 41 | a01013 | 4 | Image |
480r | 5 |
O gloriosa domina tu semper
O gloriosa domina tu semper habes certamina Christi o magna virtus quae mundum conculcas unde etiam victoriose in caelo habitas |
Ordo virtutum Hildegardiensis | X | D | 42 | a01014 | 4 | Image |
480r | 6 |
Ego aurea porta in caelo
Ego aurea porta in caelo fixa sum qui per me transit numquam amaram petulantiam in mente sua gustabit |
Ordo virtutum Hildegardiensis | X | D | 43 | a01015 | 2 | Image |
480r | 7 |
O filia regis tu semper
O filia regis tu semper es in amplexibus quos mundus fugit o quam suavis est tua dilectio in summo deo |
Ordo virtutum Hildegardiensis | X | D | 44 | a01016 | 1 | Image |
480r | 8 |
Ego sum amatrix simplicium morum
Ego sum amatrix simplicium morum qui turpia opera nesciunt sed semper in regem regum aspicio et amplector eum in honore altissimo |
Ordo virtutum Hildegardiensis | X | D | 45 | a01017 | 4 | Image |
480r | 9 |
O tu angelica socia tu
O tu angelica socia tu es valde ornata in regalibus nuptiis |
Ordo virtutum Hildegardiensis | X | D | 46 | a01018 | 6T | Image |
480r | 10 |
Ego obtenebro et fugo atque
Ego obtenebro et fugo atque conculco omnes spurcitias diaboli |
Ordo virtutum Hildegardiensis | X | D | 47 | a01019 | 2 | Image |
480r | 11 |
Tu es in aedificatione caelestis
Tu es in aedificatione caelestis Jerusalem florens in candidis liliis |
Ordo virtutum Hildegardiensis | X | D | 48 | a01020 | 8 | Image |
480r | 12 |
O quam amara est illa
O quam amara est illa duritia quae non cedit in mentibus misericorditer dolori succurrens ego autem omnibus dolentibus manum porrigere volo |
Ordo virtutum Hildegardiensis | X | D | 49 | a01021 | 6T | Image |
480r | 13 |
O laudabilis mater peregrinorum tu
O laudabilis mater peregrinorum tu semper erigis illos atque ungis pauperes et debiles |
Ordo virtutum Hildegardiensis | X | D | 50 | a01022 | 6T | Image |
480r | 14 |
Ego victoria velox et fortis
Ego victoria velox et fortis pugnatrix sum in lapide pugno serpentem antiquum conculco |
Ordo virtutum Hildegardiensis | X | D | 51 | a01023 | 6T | Image |
480r | 15 |
O dulcissima bellatrix in torrente
O dulcissima bellatrix in torrente fonte qui absorbuit lupum rapacem o gloriosa coronata nos libenter militamus tecum contra illusorem hunc |
Ordo virtutum Hildegardiensis | X | D | 52 | a01024 | 4 | Image |
480v | 1 |
Ego discretio sum lux et
Ego discretio sum lux et dispensatrix omnium creaturarum in differentia dei quam Adam a se fugavit per lasciviam morum |
Ordo virtutum Hildegardiensis | X | D | 53 | a01025 | 6T | Image |
480v | 2 |
O pulcherrima mater quam dulcis
O pulcherrima mater quam dulcis et quam suavis es quia nemo confunditur in te |
Ordo virtutum Hildegardiensis | X | D | 54 | a01026 | 5T | Image |
480v | 3 |
Ego sum columna quae molliri
Ego sum columna quae molliri non potest quia fundamentum meum in deo est |
Ordo virtutum Hildegardiensis | X | D | 55 | a01027 | 4T | Image |
480v | 4 |
O firma quae stas in
O firma quae stas in caverna petrae et o gloriosa bellatrix quae suffers omnia |
Ordo virtutum Hildegardiensis | X | D | 56 | a01028 | 5 | Image |
480v | 5 |
O filiae Israel sub arbore
O filiae Israel sub arbore suscitavit vos deus unde in hoc tempore recordamini plantationis suae gaudete ergo filiae Sion |
Ordo virtutum Hildegardiensis | X | D | 57 | a01029 | 1 | Image |
480v | 6 |
Heu heu nos virtutes plangamus
Heu heu nos virtutes plangamus et lugeamus quia ovis domini fugit vitam |
Ordo virtutum Hildegardiensis | X | D | 58 | a01030 | 4 | Image |
480v | 7 |
O vos regales virtutes quam
O vos regales virtutes quam speciosae et quam fulgentes estis in summo sole et quam dulcis est vestra mansio et ideo o vae mihi quia a vobis fugi |
Ordo virtutum Hildegardiensis | X | D | 59 | a01031 | 4 | Image |
480v | 8 |
O fugitive veni veni ad
O fugitive veni veni ad nos et deus suscipiet te |
Ordo virtutum Hildegardiensis | X | D | 60 | a01032 | 3 | Image |
480v | 9 |
Ach ach fervens dulcedo absorbuit
Ach ach fervens dulcedo absorbuit me in peccatis et ideo non ausa sum intrare |
Ordo virtutum Hildegardiensis | X | D | 61 | a01033 | 2 | Image |
480v | 10 |
Noli timere nec fugere quia
Noli timere nec fugere quia pastor bonus quaerit in te perditam ovem suam |
Ordo virtutum Hildegardiensis | X | D | 62 | a01034 | 1 | Image |
480v | 11 |
Nunc est mihi necesse ut
Nunc est mihi necesse ut suscipiatis me quoniam in vulneribus feteo quibus antiquus serpens me contaminavit |
Ordo virtutum Hildegardiensis | X | D | 63 | a01035 | 2 | Image |
480v | 12 |
Curre ad nos et sequere
Curre ad nos et sequere vestigia illa in quibus numquam cades in societate nostra et deus curabit te |
Ordo virtutum Hildegardiensis | X | D | 64 | a01036 | 1 | Image |
480v | 13 |
Ego peccator qui fugi vitam
Ego peccator qui fugi vitam plenus ulceribus veniam ad vos ut praebeatis mihi scutum redemptionis |
Ordo virtutum Hildegardiensis | X | D | 65a | a01037 | 4 | Image |
480v | 14 |
O tu omnis militia reginae
O tu omnis militia reginae et o vos candida lilia ipsius cum rosea purpura inclinate vos ad me quia peregrina a vobis exulavi et adjuvate me ut in sanguine filii dei possim surgere |
Ordo virtutum Hildegardiensis | X | D | 65b | a01038 | 4 | Image |
480v | 15 |
O anima fugitiva esto robusta
O anima fugitiva esto robusta et indue te arma lucis |
Ordo virtutum Hildegardiensis | X | D | 66 | a01039 | 4 | Image |
481r | 1 |
Et o vera medicina humilitas
Et o vera medicina humilitas praebe mihi auxilium quia superbia in multis vitiis fregit me multas cicatrices mihi imponens nunc fugio ad te et ideo suscipe me |
Ordo virtutum Hildegardiensis | X | D | 67 | a01040 | 1 | Image |
481r | 2 |
O omnes virtutes suscipite lugentem
O omnes virtutes suscipite lugentem peccatorem in suis cicatricibus propter vulnera Christi et perducite eum ad me |
Ordo virtutum Hildegardiensis | X | D | 68 | a01041 | 1 | Image |
481r | 3 |
Volumus te reducere et nolumus
Volumus te reducere et nolumus te deserere et omnis caelestis militia gaudet super te ergo decet nos in symphonia sonare |
Ordo virtutum Hildegardiensis | X | D | 69 | a01042 | 1 | Image |
481r | 4 |
O misera filia volo te
O misera filia volo te amplecti quia magnus medicus dura et amara vulnera propter te passus est |
Ordo virtutum Hildegardiensis | X | D | 70 | a01043 | 4 | Image |
481r | 5 |
O vivens fons quam magna
O vivens fons quam magna est suavitas tua qui faciem istorum in te non amisisti sed acute praevidisti quomodo eos de angelico casu abstraheres qui se aestimabant illud habere quod non licet sic stare unde gaude filia Sion quia deus tibi multos reddit quos serpens de te abscidere voluit qui nunc in majori luce fulgent quam prius illorum causa fuisset |
Ordo virtutum Hildegardiensis | X | D | 71 | a01044 | 4 | Image |
481r | 6 |
Quae es aut unde venis
Quae es aut unde venis tu amplexata es me et ego foras eduxi te sed nunc in reversione tua confundis me ego autem pugna mea deiciam te |
Ordo virtutum Hildegardiensis | X | D | 72 | a01045 | * | Image |
481r | 7 |
Ego omnes vias meas malas
Ego omnes vias meas malas esse cognovi et ideo fugi a te modo autem o illusor pugno contra te |
Ordo virtutum Hildegardiensis | X | D | 73a | a01046 | 1 | Image |
481r | 8 |
Inde tu o regina humilitas
Inde tu o regina humilitas tuo medicamine adjuva me |
Ordo virtutum Hildegardiensis | X | D | 73b | a01047 | 1 | Image |
481r | 9 |
O victoria quae istum in
O victoria quae istum in caelo superasti curre cum militibus tuis et omnes ligate diabolum hunc |
Ordo virtutum Hildegardiensis | X | D | 74 | a01048 | 1 | Image |
481r | 10 |
O fortissimi et gloriosissimi milites
O fortissimi et gloriosissimi milites venite et adjuvate me istum fallacem vincere |
Ordo virtutum Hildegardiensis | X | D | 75 | a01049 | 1 | Image |
481r | 11 |
O dulcissima*
O dulcissima* |
Ordo virtutum Hildegardiensis | X | D | 76 | a01024 | 4 | Image |
481r | 12 |
Ligate ergo istum o virtutes
Ligate ergo istum o virtutes praeclarae |
Ordo virtutum Hildegardiensis | X | D | 77 | a01050 | 1 | Image |
481r | 13 |
O regina nostra tibi parebimus
O regina nostra tibi parebimus et praecepta tua in omnibus adimplebimus |
Ordo virtutum Hildegardiensis | X | D | 78 | a01051 | 1 | Image |
481r | 14 |
Gaudete o socii quia antiquus
Gaudete o socii quia antiquus serpens ligatus est |
Ordo virtutum Hildegardiensis | X | D | 79 | a01052 | 5T | Image |
481v | 1 |
Laus tibi Christe rex angelorum
Laus tibi Christe rex angelorum |
Ordo virtutum Hildegardiensis | X | D | 80 | a01053 | 4 | Image |
481v | 2 |
In mente altissimi o Satana
In mente altissimi o Satana caput tuum conculcavi et in virginea forma dulce miraculum colui ubi filius dei venit in mundum unde dejectus es in omnibus spoliis tuis et nunc gaudeant omnes qui habitant in caelis quia venter tuus confusus est |
Ordo virtutum Hildegardiensis | X | D | 81 | a01054 | 2 | Image |
481v | 3 |
Tu nescis quid colis quia
Tu nescis quid colis quia venter tuus vacuus est pulchra forma de viro sumpta ubi transis praeceptum quod deus in suavi copula praecepit unde nescis quid sis |
Ordo virtutum Hildegardiensis | X | D | 82 | a01055 | * | Image |
481v | 4 |
Quomodo posset me hoc tangere
Quomodo posset me hoc tangere quod tua suggestio polluit per immunditiam incestus unum virum protuli qui genus humanum ad se congregat contra te per nativitatem suam |
Ordo virtutum Hildegardiensis | X | D | 83 | a01056 | 2 | Image |
481v | 5 |
O deus quis es tu
O deus quis es tu in temetipso hoc magnum consilium habuisti quod destruxit infernalem haustum in publicanis et peccatoribus qui nunc lucent in superna bonitate unde o rex laus sit tibi |
Ordo virtutum Hildegardiensis | X | D | 84a | a01057 | 1 | Image |
481v | 6 |
O pater omnipotens ex te
O pater omnipotens ex te fluit fons in igneo amore perduc filios tuos in rectum ventum velorum aquarum ita ut et nos eos hoc modo perducamus in caelestem Jerusalem |
Ordo virtutum Hildegardiensis | X | D | 84b | a01058 | 4 | Image |
481v | 7 |
In principio omnes creaturae viruerunt
In principio omnes creaturae viruerunt in medio flores floruerunt postea viriditas descendit et istud vir proeliator vidit et dixit hoc scio sed aureus numerus nondum est plenus tu ergo paternum speculum aspice in corpore meo fatigationem sustineo parvuli etiam mei deficiunt nunc memor esto quod plenitudo quae in primo facta est arescere non debuit et tunc in te habuisti quod oculus tuus numquam cederet usque dum corpus meum videres plenum gemmarum nam me fatigat quod omnia membra mea in irrisionem vadunt pater vide vulnera mea tibi ostendo ergo nunc omnes homines genua vestra ad patrem vestrum flectite ut vobis manum suam porrigat |
Ordo virtutum Hildegardiensis | X | D | 85 | a01059 | 3 | Image |