Browse Chants
Displaying 1-76 of 76 chantsFolio | Incipit / Full text | Feast | CantusID | Mode | |||||
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
153r | 1 |
O magne pater in magna
O magne pater in magna necessitate sumus nunc igitur obsecramus obsecramus te per verbum tuum per quod nos constituisti plenos quibus indigemus nunc placeat tibi pater quia te decet ut aspicias in nos per adjutorium tuum ut non deficiamus et ne nomen tuum in nobis obscuretur et per ipsum nomen tuum dignare nos adjuvare |
De Trinitate | X | A | 1 | a00521 | 2T | Image |
153r | 2 |
O aeterne deus nunc tibi
O aeterne deus nunc tibi placeat ut in amore illo ardeas ut membra illa simus quae fecisti in eodem amore cum filium tuum genuisti in prima aurora ante omnem creaturam et inspice necessitatem hanc quae super nos cadit et abstrahe eam a nobis propter filium tuum et perduc nos in laetitiam salutis |
De Trinitate | X | A | 2 | a00522 | 4 | Image |
153r | 3 |
Ave Maria o auctrix vitae
Ave Maria o auctrix vitae reaedificando salutem quae mortem conturbasti et serpentem contrivisti ad quem se Eva erexit erecta cervice cum sufflatu superbiae hunc conculcasti dum de caelo filium dei genuisti quem inspiravit spiritus dei |
De BMV | X | R | 1 | a00537 | 5T | Image |
153v | 1 |
O dulcissima atque amantissima mater
O dulcissima atque amantissima mater salve quae natum tuum de caelo missum mundo edidisti |
De BMV | X | V | 01 | a00537a | 5TS | Image |
153v | 2 |
Gloria patri et filio et
Gloria patri et filio et spiritui santo |
De BMV | X | V | 02 | 909000 | 5TS | Image |
153v | 3 |
O clarissima mater sancte medicinae
O clarissima mater sancte medicinae tu ungenta per sanctum filium tuum infudisti in plangentia vulnera mortis quae Eva aedificavit in tormenta animarum tu destruxisti mortem aedificando vitam ora pro nobis ad tuum natum stella maris Maria |
De BMV | X | R | 2 | a00539 | 6T | Image |
154r | 1 |
O vivificum instrumentum et laetum
O vivificum instrumentum et laetum ornamentum et dulcedo omnium deliciarum quae in te non deficient |
De BMV | X | V | 01 | a00539a | 6TS | Image |
154r | 2 |
Gloria patri et filio et
Gloria patri et filio et spiritui sancto |
De BMV | X | V | 02 | 909000 | 6TS | Image |
154r | 3 |
O splendidissima gemma et serenum
O splendidissima gemma et serenum decus solis qui tibi infusus est fons saliens de corde patris quod est unicum verbum suum per quod creavit mundi prima materiam quam Eva turbavit hoc verbum effabricavit tibi pater hominem et ob hoc es tu illa lucida materia per quam hoc ipsum verbum exspiravit omnes virtutes ut eduxit in prima materia omnes creaturas |
De BMV | X | A | 1 | a00529 | 4 | Image |
154v | 1 |
Hodie aperuit nobis clausa porta
Hodie aperuit nobis clausa porta quod serpens in muliere suffocavit unde lucet in aurora flos de virgine Maria |
De BMV | X | A | 2 | a00601 | 6T | Image |
154v | 2 |
Quia ergo femina mortem instruxit
Quia ergo femina mortem instruxit clara virga illum interemit et ideo est summa benedictio in feminea forma prae omni creatura quia deus factus est homo in dulcissima et beata virgine |
De BMV | X | A | 3 | a00533 | 4 | Image |
154v | 3 |
Cum processit factura digiti dei
Cum processit factura digiti dei formata ad imaginem dei in ortu mixti sanguinis per peregrinationem casus Adae elementa susceperunt gaudia in te o laudabilis Maria caelo rutilante et in laudibus sonante |
De BMV | X | A | 4 | a00534 | 4 | Image |
155r | 1 |
Cum erubuerint infelices in progenie
Cum erubuerint infelices in progenie sua procedentes in peregrinatione casus tunc tu clamas clara voce hoc modo homines elevans de isto malicioso casu |
De BMV | X | A | 5 | a00535 | 4 | Image |
155r | 2 |
O frondens virga in tua
O frondens virga in tua nobilitate stans sicut aurora procedit nunc gaude et laetare et nos debiles dignare a mala consuetudine liberare atque manum tuam porrige ad erigendum nos |
De BMV | X | A | 6 | a00602 | 1 | Image |
155r | 3 |
O quam magnum miraculum est
O quam magnum miraculum est quod in subditam femineam formam rex introivit hoc deus fecit quia humilitas super omnia ascendit et o quam magna felicitas est in ista forma quia malitia quae de femina fluxit hanc femina postea detersit et omnem suavissimum odorem virtutum aedificavit ac caelum ornavit plus quam terram prius turbavit |
De BMV | X | A | 7 | a00536 | 4 | Image |
155v | 1 |
Ave generosa gloriosa et intacta
Ave generosa gloriosa et intacta puella tu pupilla castitatis tu materia sanctitatis quae deo placuit nam haec superna infusio in te fuit quod supernum verbum in te carnem induit tu candidum lilium quod deus ante omnem creaturam inspexit o pulcherrima et dulcissima quam valde deus in te delectabatur cum amplexionem caloris sui in te posuit ita quod filius ejus de te lactatus est venter enim tuus gaudium habuit cum omnis caelestis symphonia de te sonuit quia virgo filium dei portasti ubi castitas tua in deo claruit viscera tua gaudium habuerunt sicut gramen super quod ros cadit cum ei viriditatem infundit ut et in te factum est o mater omnis gaudii nunc omnis ecclesia in gaudio rutilet ac in symphonia sonet propter dulcissimam [virginem et laudabilem Mariam dei genetricem amen] |
De BMV | X | H | a00595 | 1T | Image | |
156r | 1 |
[O virga ac diadema purpurae
[O virga ac diadema purpurae regis quae es in clausura tua sicut lorica tu frondens floruisti in alia vicissitudine quam Adam omne genus humanum produceret ave ave de tuo ventre alia vita processit qua Adam filios suos denudaverat o flos tu non germinasti de rore nec de guttis pluviae nec aer desuper te volavit sed divina] claritas in nobilissima virga te produxit o virga floriditatem tuam deus in prima die creaturae suae praeviderat et de verbo suo auream materiam o laudabilis virgo fecit o quam magnum est in viribus suis latus viri de quo deus formam mulieris produxit quam fecit speculum omnis ornamenti sui et amplexionem omnis creaturae suae inde concinunt caelestia organa et miratur omnis terra o laudabilis Maria quia deus te valde amavit o quam valde plangendum et lugendum est quod tristitia in crimine per consilium serpentis in mulierem fluxit nam ipsa mulier quam deus matrem omnium posuit viscera sua cum vulneribus ignorantiae decerpsit et plenum dolorem generi suo protulit sed o aurora de ventre tuo novus sol processit qui omnia crimina Evae abstersit et majorem benedictionem per te protulit quam Eva hominibus nocuisset unde o salvatrix quae novum lumen humano generi protulisti collige membra filii tui ad caelestem harmoniam |
De BMV | X | Sq | g02497 | 2T | Image | |
156v | 1 |
O tu suavissima virga frondens
O tu suavissima virga frondens de stirpe Jesse o quam magna virtus est quod divinitas in pulcherrimam filiam aspexit sicut aquila in solem oculum suum ponit cum supernus pater claritatem virginis attendit ubi verbum suum in ipsa incarnari voluit |
De BMV | X | R | a00541 | 1T | Image | |
156v | 2 |
Nam in mystico mysterio dei
Nam in mystico mysterio dei illustrata mente virginis mirabiliter clarus flos ex ipsa virgine exivit |
De BMV | X | V | 01 | a00541a | 1TS | Image |
156v | 3 |
Gloria patri et filio et
Gloria patri et filio et spiritui sancto sicut erat in principio |
De BMV | X | V | 02 | 909000 | 1TS | Image |
157r | 1 |
Spiritus sanctus vivificans vita movens
Spiritus sanctus vivificans vita movens omnia et radix est in omni creatura ac omnia de immunditia abluit tergens crimina ac ungit vulnera et sic est fulgens ac laudabilis vita suscitans et resuscitans omnia |
De Spiritu Sancto | X | A | 1 | a00527 | 1T | Image |
157r | 2 |
Caritas abundat in omnia de
Caritas abundat in omnia de imis excellentissima super sidera atque amantissima in omnia quia summo regi osculum pacis dedit |
De Spiritu Sancto | X | A | 2 | a00528 | 1 | Image |
157r | 3 |
Laus trinitati quae sonus et
Laus trinitati quae sonus et vita ac creatrix omnium in vita ipsorum est et quae laus angelicae turbae et mirus splendor arcanorum quae hominibus ignota sunt est et quae in omnibus vita est |
De Spiritu Sancto | X | A | 3 | a00603 | 3 | Image |
157v | 1 |
O ignee spiritus laus tibi
O ignee spiritus laus tibi sit qui in tympanis et citharis operaris mentes hominum de te flagrant et tabernacula animarum eorum vires ipsarum continent inde voluntas ascendit et gustum animae tribuit et ejus lucerna est desiderium intellectus te in dulcissimo sono advocat ac aedificia tibi cum rationalitate parat quae in aureis operibus sudat tu autem semper gladium habes illud abscidere quod noxiale pomum per nigerrimum homicidium profert quando nebula voluntatem et desideria tegit in quibus anima volat et undique circuit sed mens est ligatura voluntatis et desiderii cum vero animus se ita erigit quod requirit pupillam mali videre et maxillam nequitiae tu eum citius in igne comburis cum volueris sed et cum rationalitas se per mala opera ad prona declinat tu eam cum vis stringis et confringis et reducis per infusionem experimentorum quando autem malum ad te gladium suum educit tu illud in cor illius refringis sicut in primo perdito angelo fecisti ubi turrim superbiae illius in infernum deiecisti et ibi aliam turrim in publicanis et peccatoribus elevasti qui tibi peccata sua cum operibus suis confitentur unde omnes creaturae quae de te vivunt te laudant quia tu pretiosissimum ungentum es fractis et fetidis vulneribus ubi illa in pretiosissimas gemmas convertis nunc dignare nos omnes ad te colligere et ad recta itinera dirigere amen |
De Spiritu Sancto | X | H | a00594 | 1 | Image | |
158r | 1 |
O ignis spiritus paracliti vita
O ignis spiritus paracliti vita vitae omnis creaturae sanctus es vivificando formas sanctus es ungendo periculose fractos sanctus es tergendo fetida vulnera o spiraculum sanctitatis o ignis caritatis o dulcis gustus in pectoribus et infusio cordium in bono odore virtutum o fons purissimus in quo consideratur quod deus alienos colligit et perditos requirit o lorica vitae et spes compaginis membrorum omnium et o cingulum honestatis salva beatos custodi eos qui carcerati sunt ab inimico et solve ligatos quos divina vis salvare vult o iter fortissimum quod penetravit omnia in altissimis et in terrenis et in omnibus abyssis tu omnes componis et colligis de te nubes fluunt aether volat lapides humorem habent aquae rivulos educunt et terra viriditatem sudat tu etiam semper educis doctos per inspirationem sapientiae laetificatos unde laus tibi sit qui es sonus laudis et gaudium vitae spes et honor fortissimus dans praemia lucis |
De Spiritu Sancto | X | Sq | g02507 | 1T | Image | |
159r | 1 |
O gloriosissimi lux vivens angeli
O gloriosissimi lux vivens angeli qui infra divinitatem divinos oculos cum mystica obscuritate omnis creaturae aspicitis in ardentibus desideriis unde numquam potestis satiari o quam gloriosa gaudia illa vestra habet forma quae in vobis est intacta ab omni pravo opere quod primum ortum est in vestro socio perdito angelo qui volare voluit supra intus latens pinnaculum dei unde ipse tortuosus demersus in ruinam sed ipsius instrumenta casus consiliando facturae digiti dei instituit |
De Angelis | X | A | a00545 | 4 | Image | |
159r | 2 |
O vos angeli qui custoditis
O vos angeli qui custoditis populos quorum forma fulget in facie vestra et o vos archangeli qui suscipitis animas justorum et vos virtutes potestates principatus dominationes et throni qui estis computati in quintum secretum numerum et o vos cherubin et seraphin sigillum secretorum dei sit laus vobis qui loculum antiqui cordis in fonte aspicitis |
De Angelis | X | R | a00546 | 4 | Image | |
159v | 1 |
Videtis enim interiorem vim patris
Videtis enim interiorem vim patris quae de corde illius spirat quasi facies |
De Angelis | X | V | 01 | a00546a | 4S | Image |
159v | 2 |
O spectabiles viri qui pertransistis
O spectabiles viri qui pertransistis occulta aspicientes per oculos spiritus et annuntiantes in lucida umbra acutam et viventem lucem in virga germinantem quae sola floruit de introitu radicantis luminis vos antiqui sancti praedixistis salvationem exsulum animarum quae immersae fuerant morti qui circuistis ut rotae mirabiliter loquentes mystica montis qui caelum tangit pertransiens ungendo multas aquas cum etiam inter vos surrexit lucida lucerna quae ipsum montem praecurrens ostendit |
De Patriarchis | X | A | a00548 | 4 | Image | |
160r | 1 |
O vos felices radices cum
O vos felices radices cum quibus opus miraculorum et non opus criminum per torrens iter perspicuae umbrae plantatum est et o tu ruminans ignea vox praecurrens limantem subvertentem lapidem abyssum gaudete in capite vestro |
De Patriarchis | X | R | a00549 | 4 | Image | |
160v | 1 |
Gaudete in illo quem non
Gaudete in illo quem non viderunt in terris multi qui ipsum ardenter vocaverunt |
De Patriarchis | X | V | 01 | a00549a | 4S | Image |
160v | 2 |
O cohors militiae floris virgae
O cohors militiae floris virgae non spinatae tu sonus orbis terrae circuiens regiones insanorum sensuum epulantium cum porcis quas expugnasti per infusum adjutorem ponentis radices in tabernacula pleni operis verbi patris tu etiam nobilis es gens salvatoris intrans viam regenerationis aquae per agnum qui te misit in gladio inter saevissimos canes qui suam gloriam destruxerunt in operibus digitorum suorum statuentes non manufactum in subjectionem manuum suarum in quo non invenerunt eum |
Comm. Apostolorum | X | A | a00551 | 8 | Image | |
161r | 1 |
O lucidissima apostolorum turba surgens
O lucidissima apostolorum turba surgens in vera agnitione et aperiens clausuram magisterii diaboli abluendo captivos in fonte viventis aquae tu es clarissima lux in nigerrimis tenebris fortissimumque genus columnarum sponsam agni sustentans in omnibus ornamentis ipsius per cujus gaudium ipsa mater et virgo est vexillata |
Comm. Apostolorum | X | R | a00552 | 7 | Image | |
161v | 1 |
Agnus enim immaculatus est sponsus
Agnus enim immaculatus est sponsus ipsius sponsae immaculatae |
Comm. Apostolorum | X | V | 01 | a00552a | 7S | Image |
161v | 2 |
O speculum columbae castissimae formae
O speculum columbae castissimae formae qui inspexisti mysticam largitatem in purissimo fonte o mira floriditas quae numquam arescens cecidisti quia altissimus plantator misit te o suavissima quies amplexuum solis tu es specialis filius agni in electa amicitia novae subolis |
Joannis Evang. | X | A | a00554 | 4 | Image | |
161v | 3 |
O dulcis electe qui in
O dulcis electe qui in ardore ardentis effulsisti radix et qui in splendore patris elucidasti mystica et qui intrasti cubiculum castitatis in aurea civitate quam construxit rex cum accepit sceptrum regionum praebe adjutorium peregrinis |
Joannis Evang. | X | R | a00555 | 3 | Image | |
162r | 1 |
Tu enim auxisti pluviam cum
Tu enim auxisti pluviam cum praecessoribus tuis qui miserunt illam in viriditatem pigmentariorum |
Joannis Evang. | X | V | 01 | a00555a | 3S | Image |
162r | 2 |
O mirum admirandum quod absconsa
O mirum admirandum quod absconsa forma praecellit ardua in honesta statura ubi vivens altitudo profert mystica unde o Disibode surge in fine succurrente flore omnium ramorum mundi ut primum surrexisti |
Disibodi | X | A | a00563 | 4 | Image | |
162r | 3 |
O viriditas digiti dei in
O viriditas digiti dei in qua deus constituit plantationem quae in excelso resplendet ut statuta columna tu gloriosa in praeparatione dei |
Disibodi | X | R | a00564 | 4T | Image | |
162r | 4 |
Et o altitudo montis quae
Et o altitudo montis quae numquam dissipaberis in differentia dei tu tamen stas a longe ut exul sed non est in potestate armati qui te rapiat |
Disibodi | X | V | 01 | a00564a | 4TS | Image |
162v | 1 |
O praesul verae civitatis qui
O praesul verae civitatis qui in templo angularis lapidis ascendens in caelum in terra prostratus fuisti propter deum tu peregrinus a semine mundi desiderasti exul fieri propter amorem Christi o mons clausae mentis tu assidue pulchram faciem aperuisti in speculo columbae tu in absconso latuisti inebriatus odore florum per cancellos sanctorum emicans deo o culmen in clavibus caeli quod propter perspicuam vitam mundum vendidisti hoc certamen alme confessor semper habes in domino in tua enim mente fons vivus clarissima luce purissimos rivulos eduxit per viam salutis tu magna turris ante altare summi dei et hujus turris culmen obumbrasti per fumum aromatum o Disibode in alto stas non erubescens ante deum vivum et protegis viridi rore laudantes deum ista voce o dulcis vita et o beata perseverantia quae in hoc beato Disibodo gloriosum lumen semper aedificasti in caelesti Jerusalem nunc sit laus deo in forma pulchrae tonsurae viriliter operante et superni cives gaudeant de his qui eos hoc modo imitantur o Disibode in tuo lumine per exempla puri soni membra mirificae laudis aedificasti in duabus partibus per filium hominis |
Disibodi | X | Sq | g02499 | 6T | Image | |
163r | 1 |
O victoriosissimi triumphatores qui in
O victoriosissimi triumphatores qui in effusione sanguinis vestri salutantes aedificationem ecclesiae intrastis sanguinem agni epulantes cum vitulo occiso o quam magnam mercedem habetis quia corpora vestra viventis despexistis imitantes agnum dei ornantes poenam ejus in qua vos introduxit in restaurationem hereditatis |
Comm. plurimorum Martyrum | X | A | a00557 | 4 | Image | |
163v | 1 |
Vos flores rosarum qui in
Vos flores rosarum qui in effusione sanguinis vestri beati estis in maximis gaudiis redolentibus et sudantibus in emptione quae fluxit de interiori mente consilii manentis ante aevum in illo in quo non erat constitutio a capite |
Comm. plurimorum Martyrum | X | R | a00558 | 5T | Image | |
163v | 2 |
Sit honor in consortio vestro
Sit honor in consortio vestro qui estis instrumentum ecclesiae et qui in vulneribus vestri sanguinis undatis |
Comm. plurimorum Martyrum | X | V | 01 | a00558a | 5TS | Image |
163v | 3 |
O vos imitatores excelsae personae
O vos imitatores excelsae personae in pretiosissima et gloriosissima significatione o quam magnus est vester ornatus ubi homo procedit solvens et stringens in deo pigros et peregrinos etiam ornans candidos et nigros et magna onera remittens |
Comm. plurimorum Confessorum | X | R | a00560 | 6T | Image | |
164r | 1 |
Nam et angelici ordinis officia
Nam et angelici ordinis officia habetis et fortissima fundamenta praescitis ubicumque constituenda sunt unde magnus est vester honor |
Comm. plurimorum Confessorum | X | V | 01 | a00560a | 6TS | Image |
164r | 2 |
O successores fortissimi leonis inter
O successores fortissimi leonis inter templum et altare dominantes in ministratione ejus sicut angeli sonant in laudibus et sicut assunt populis in adjutorio vos estis inter illos qui haec faciunt semper curam habentes in officio agni |
Comm. plurimorum Confessorum | X | A | a00562 | 1 | Image | |
164v | 1 |
O felix apparitio cum in
O felix apparitio cum in amico dei Ruperto flamma vitae coruscavit ita quod caritas dei in corde ejus fluxit timorem domini amplectens unde etiam agnitio ejus in supernis civibus floruit |
Ruperti Bingensis | X | A | 1 | a00569 | 4 | Image |
164v | 2 |
O beatissime Ruperte qui in
O beatissime Ruperte qui in flore etatis tuae non produxisti nec portasti vitia diaboli unde naufragum mundum reliquisti nunc intercede pro famulantibus tibi in deo |
Ruperti Bingensis | X | A | 2 | a00570 | 1 | Image |
164v | 3 |
O Jerusalem aurea civitas ornata
O Jerusalem aurea civitas ornata regis purpura o aedificatio summae bonitatis quae es lux numquam obscurata tu enim es ornata in aurora et in calore solis o beata pueritia quae rutilas in aurora et o laudabilis adolescentia quae ardes in sole |
Ruperti Bingensis | X | Sq | g02502 | 8 | Image | |
165r | 1 |
O pulchrae facies deum aspicientes
O pulchrae facies deum aspicientes et in aurora aedificantes o beatae virgines quam nobiles estis in quibus rex se consideravit cum in vobis omnia caelestia ornamenta praesignavit ubi etiam suavissimus ortus estis in omnibus ornamentis redolentes |
Comm. plurimorum Virginum | X | A | a00572 | 4 | Image | |
165r | 2 |
O nobilissima viriditas quae radicas
O nobilissima viriditas quae radicas in sole et quae in candida serenitate luces in rota quam nulla terrena excellentia comprehendit tu circumdata es amplexibus divinorum ministeriorum |
Comm. plurimorum Virginum | X | R | a00573 | 6T | Image | |
165r | 3 |
Tu rubes ut aurora et
Tu rubes ut aurora et ardes ut solis flamma |
Comm. plurimorum Virginum | X | V | 01 | a00573a | 6TS | Image |
165v | 1 |
O dulcissime amator o dulcissime
O dulcissime amator o dulcissime amplexator adjuva nos custodire virginitatem nostram nos sumus ortae in pulvere heu heu et in crimine Adae valde durum est contradicere quod habet gustus pomi tu erige nos salvator Christe nos desideramus ardenter te sequi o quam grave nobis miseris est te immaculatum et innocentem regem angelorum imitari tamen confidimus in te quod tu desideres gemmam requirere in putredine nunc advocamus te sponsum et consolatorem qui nos redemisti in cruce in tuo sanguine copulatae sumus tibi cum desponsatione repudiantes virum et eligentes te filium dei o pulcherrima forma o suavissimus odor desiderabilium deliciarum semper suspiramus post te in lacrimabili exsilio quando te videamus et tecum maneamus nos sumus in mundo et tu in mente nostra et amplectimur te in corde quasi habeamus te praesentem tu fortissimus leo rupisti caelum descendens in aulam virginis et destruxisti mortem aedificans vitam in aurea civitate da nobis societatem cum illa et permanere in te o dulcissime sponsae qui abstraxisti nos de faucibus diaboli primum parentem nostrum seducentem |
Comm. plurimorum Virginum | X | [?] | g02504 | 4 | Image | |
166r | 1 |
O pater omnium et o
O pater omnium et o rex et imperator gentium qui constituisti nos in costa primae matris quae construxit nobis magnum casum aerumnae et nos secutae sumus illam in propria causa in exsilio sociantes nos illius dolori o tu nobilissime genitor per summum studium currimus ad te et per dilectissimam atque per dulcissimam paenitentiam quae nobis per te venit anhelamus ad te et post dolorem nostrum devotissime amplectimur te o gloriosissime et o pulcherrime Christe qui es resurrectio vitae nos reliquimus propter te fertilem amatorem conjunctionis et comprehendimus te in superna caritate et in virginea virga nativitatis tuae ac in altera vice copulatae sumus tibi quam prius essemus secundum carnem adjuva nos perseverare et tecum gaudere et a te numquam separari |
De Viduarum | X | [?] | g02505 | 4 | Image | |
166v | 1 |
Rex noster promptus est suscipere
Rex noster promptus est suscipere sanguinem innocentum unde angeli concinunt et in laudibus sonant sed nubes super eundem sanguinem plangunt |
Nat. Innocentium | X | R | a00588 | 4 | Image | |
166v | 2 |
Tyrannus autem in gravi somno
Tyrannus autem in gravi somno mortis propter malitiam suam suffocatus est |
Nat. Innocentium | X | V | 01 | a00588a | 4S | Image |
167r | 1 |
Gloria patri et filio et
Gloria patri et filio et spiritui sancto |
Nat. Innocentium | X | V | 02 | 909000 | 4S | Image |
167r | 2 |
Spiritui sancto honor sit qui
Spiritui sancto honor sit qui in mente Ursulae virginis virginalem turbam velut columbas collegit unde ipsa patriam suam sicut Abraham reliquit et etiam propter amplexionem agni desponsationem viri sibi abstraxit |
XI milium Virginum | X | R | a00577 | 1T | Image | |
167r | 3 |
Nam iste castissimus et aureus
Nam iste castissimus et aureus exercitus in virgineo crine mare transivit o quis umquam talia audivit |
XI milium Virginum | X | V | 01 | a00577a | 1TS | Image |
167r | 4 |
O rubor sanguinis qui de
O rubor sanguinis qui de excelso illo fluxisti quod divinitas tetigit tu flos es quem hiems de flatu serpentis numquam laesit |
XI milium Virginum | E | A | a00579 | 1 | Image | |
167v | 1 |
Favus distillans Ursula virgo fuit
Favus distillans Ursula virgo fuit quae agnum dei amplecti desideravit mel et lac sub lingua euus quia pomiferum hortum et flores florum in turba virginum ad se collegit |
XI milium Virginum | X | R | a00575 | 1T | Image | |
167v | 2 |
Unde in nobilissima aurora gaude
Unde in nobilissima aurora gaude filia Sion |
XI milium Virginum | X | V | 01 | a00575a | 1TS | Image |
167v | 3 |
Gloria patri et filio et
Gloria patri et filio et spiritui sancto |
XI milium Virginum | X | V | 02 | 909000 | 1TS | Image |
167v | 4 |
Studium divinitatis in laudibus excelsis
Studium divinitatis in laudibus excelsis osculum pacis Ursulae virgini cum turba sua in omnibus populis dedit |
XI milium Virginum | L | A | 1 | a00580 | 4 | Image |
167v | 5 |
Unde quocumque venientes perrexerunt velut
Unde quocumque venientes perrexerunt velut cum gaudio caelestis paradisi susceptae sunt quia in religione morum honorifice apparuerunt |
XI milium Virginum | L | A | 2 | a00581 | 1T | Image |
168r | 1 |
De patria etiam earum et
De patria etiam earum et de aliis regionibus viri religiosi et sapientes ipsis adjuncti sunt qui eas in virginea custodia servabant et qui eas in omnibus ministrabant |
XI milium Virginum | L | A | 3 | a00582 | 2 | Image |
168r | 2 |
Deus enim in prima muliere
Deus enim in prima muliere praesignavit ut mulier a viri custodia nutriretur |
XI milium Virginum | L | A | 4 | a00583 | 4 | Image |
168r | 3 |
Aer enim volat et cum
Aer enim volat et cum omnibus creaturis officia sua exercet et firmamentum eum sustinet aer aer in viribus istius pascitur |
XI milium Virginum | L | A | 5 | a00584 | 4 | Image |
168r | 4 |
Et ideo puellae istae per
Et ideo puellae istae per summum virum sustentabantur vexillatae in regali prole virgineae naturae |
XI milium Virginum | L | A | B | a00585 | 1T | Image |
168r | 5 |
Deus enim rorem in illas
Deus enim rorem in illas misit de quo multiplex fama crevit ita quod omnes populi ex hac honorabili fama velut cibum gustabant |
XI milium Virginum | X | A | 1 | a00586 | 4 | Image |
168r | 6 |
Sed diabolus in invidia sua
Sed diabolus in invidia sua istud irrisit qua nullum opus dei intactum dimisit |
XI milium Virginum | X | A | 2 | a00587 | 2 | Image |
168v | 1 |
O ecclesia oculi tui similes
O ecclesia oculi tui similes sapphyro sunt et aures tuae monti Bethel et nasus tuus est sicut mons myrrhae et thuris et os tuum quasi sonus aquarum multarum in visione verae fidei Ursula filium dei amavit et virum cum hoc saeculo reliquit et in solem aspexit atque pulcherrimum juvenem vocavit dicens in multo desiderio desideravi ad te venire et in caelestibus nuptiis tecum sedere per alienam viam ad te currens velut nubes quae in purissimo aere currit similis sapphyro et postquam Ursula sic dixerat rumor iste per omnes populos exiit et dixerunt innocentia puellaris ignorantiae nescit quid dicit et coeperunt ludere cum illa in magna symphonia usque dum ignea sarcina super eam cecidit unde omnes cognoscebant quia contemptus mundi est sicut mons Bethel et cognoverunt etiam suavissimum odorem myrrhae et thuris quoniam contemptus mundi super omnia ascendit tunc diabolus membra sua invasit quae nobilissimos mores in corporibus istis occiderunt et hoc in alta voce omnia elementa audierunt et ante thronum dei dixerunt wach rubicundus sanguis innocentis agni in desponsatione sua effusus est hoc audiant omnes caeli et in summa symphonia laudent agnum dei quia guttur serpentis antiqui in istis margaritis materiae verbi dei suffocatum est |
XI milium Virginum | X | Sq | g02503 | 1T | Image | |
169r | 1 |
Cum vox sanguinis Ursulae et
Cum vox sanguinis Ursulae et innocentis turbae ejus ante thronum dei sonuit antiqua prophetia venit per radicem Mambrae in vera ostensione trinitatis et dixit iste sanguis nos tangit nunc omnes gaudeamus et postea venit congregatio agni per arietem in spinis pendentem et dixit laus sit in Jerusalem per ruborem hujus sanguinis deinde venit sacrificium vituli quod vetus lex ostendebat sacrificium laudis circumamicta varietate et quae faciem dei Moysi obnubilabat dorsum illi ostendens hoc sunt sacerdotes qui per linguas suas deum ostendunt et perfecte eum videre non possunt et dixerunt o nobilissima turba virga ista quae in terris Ursula vocatur in summis columba nominatur quia innocentem turbam ad se collegit o ecclesia tu es laudabilis in ista turba turba magna quam incombustus rubus quem Moyses viderat significat et quam deus in prima radice plantaverat in homine quem de limo formaverat ut sine commixtione viri viveret cum clarissima voce clamavit in purissimo auro topazio et sapphyro circumamicta in agno nunc gaudeant omnes caeli et omnes populi cum illis ornentur amen |
XI milium Virginum | X | H | a00600 | 1T | Image | |
170r | 1 |
O virgo ecclesia plangendum est
O virgo ecclesia plangendum est quod saevissimus lupus filios tuos de latere tuo abstraxit o vae callido serpenti sed o quam pretiosus est sanguis salvatoris qui in vexillo regis ecclesiam ipsi desponsavit unde filios illius requirit |
In Dedicatione Eccl. | X | A | 1 | a00590 | 4 | Image |
170r | 2 |
Nunc gaudeant materna viscera ecclesiae
Nunc gaudeant materna viscera ecclesiae quia in superna symphonia filii ejus in sinum suum collocati sunt unde o turpissime serpens confusus es quoniam quos tua aestimatio in visceribus suis habuit nunc fulgent in sanguine filii dei et ideo laus tibi sit rex altissime alleluia |
In Dedicatione Eccl. | X | A | 2 | a00591 | 6T | Image |