Sancti tui domine florebunt sicut lilium alleluia et sicut odor balsami erunt ante te alleluia
In caelestibus regnis sanctorum habitatio est alleluia et in aeternum requies eorum alleluia
In velamento clamabant sancti tui domine alleluia alleluia alleluia
Fulgebunt justi sicut sol in conspectu dei alleluia
Tristitia vestra alleluia convertetur in gaudium alleluia alleluia
Mundus autem gaudebit vos vero contristabimini se tristitia vestra
Gloria patri et filio et spiritui sancto
Sancti et justi in domino gaudete alleluia R. Vos elegit deus in hereditatem sibi alleluia
Lux perpetua lucebit sanctis tuis domine et aeternitas temporum alleluia
Filiae Jerusalem venite et videte martyres cum coronis quibus coronavit eos dominus in die sollemnitatis et laetitiae alleluia alleluia
Sancti tui domine*
Laetitia sempiterna*
Pretiosa in conspectu*
Sancti et justi in domino gaudete alleluia vos elegit deus in hereditatem sibi alleluia
Isti sunt sancti qui pro testamento dei sua corpora tradiderunt et in sanguine agni laverunt stolas suas
Mirabilis deus R. In sanctis suis
Fulgebunt justi et tamquam scintillae in arundineto discurrent judicabunt nationes et regnabunt in aeternum
Mirabilis*
Absterget deus omnem lacrimam ab oculis sanctorum et jam non erit amplius neque luctus neque clamor sed nec ullus dolor quoniam priora transierunt
Laetamini in domino et exsultate justi R. Et gloriamini omnes recti corde
Justorum animae in manu dei sunt non tanget illos tormentum malitiae
Mirabilis deus*