Rogavi dominum meum Jesum Christum ut ignis iste non dominetur mihi et impetravi a domino inducias martyrii mei
Ut credentibus timorem tollerem passionis et non credentibus vocem insultationis auferrem
Gloria patri et filio et spiritui sancto
Elegit eam deus et praeelegit eam R. In tabernaculo
In tua patientia possedisti animam tuam Lucia sponsa Christi odisti quae in mundo sunt et coruscas cum angelis sanguine proprio inimicum vicisti
Tanto pondere eam fixit spiritus sanctus ut virgo Christi immobilis permaneret
Orante sancta Lucia apparuit ei beata Agatha et consolabatur ancillam Christi
Lucia virgo quid a me petis quod ipsa poteris praestare continuo matri tuae
Soror mea Lucia virgo deo devota quid a me petis quod ipsa poteris praestare continuo matri tuae
Per te Lucia virgo civitas Syracusana decorabitur a domino Jesu Christo
Columna es immobilis Lucia sponsa Christi quia omnis plebs te exspectat ut accipias coronam vitae alleluia
Orante sancta Lucia*
Ego rogavi dominum meum Jesum Christum ut ignis iste non dominetur mihi ut credentibus in domino timorem tollerem passionis