Simile est enim regnum caelorum homini negotiatori quaerenti bonas margaritas inventa una pretiosa margarita dedit omnia sua et comparavit eam
O quam pulchra est casta generatio cum claritate
Regnum mundi et omnem ornatum saeculi contempsi propter amorem domini mei Jesu Christi quem vidi quem amavi in quem credidi quem dilexi
Eructavit cor meum verbum bonum dico ego opera mea regi
Gloria patri et filio et spiritui sancto
Haec est virgo sapiens et una de numero prudentum
Haec est virgo sapiens quam dominus vigilantem invenit
Media nocte clamor factus est ecce sponsus venit exite obviam ei
Prudentes virgines aptate lampades vestras ecce sponsus venit exite obviam ei
Tunc surrexerunt omnes virgines illae et ornaverunt lampades suas
Veni electa mea et ponam in te thronum meum quia concupivit rex speciem tuam