Browse Chants

Displaying 1-18 of 18 chants
Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
055r 3 Laetare mater nostra Jerusalem quia

Laetare mater nostra Jerusalem quia rex tuus dipensatorem strenuum et civem fidelissimum de servitute Babylonis tibi redemit Augustinum

Augustini V A 1 202821 1 Image
055v 1 Hujus mater devotissima quem carne

Hujus mater devotissima quem carne prius pepererat mundo caritatis visceribus postmodum multo semine lacrimarum genuit Christo

Augustini V A 2 202284 2 Image
056r 1 Distulit tamen diu baptismi gratiam

Distulit tamen diu baptismi gratiam quia tumens inani philosophia volebat humana ratione comprehendere quod pia mens sagacitate fidei nititur apprehendere

Augustini V A 3 201273 3 Image
056v 1 Surgens autem post multos circuitus

Surgens autem post multos circuitus errorum circuibat civitatem per vicos et plateas quaerendo verum animae virum pro quo ne moreretur dignum judicaret mori ut ejus semper inhaereret amori

Augustini V A 4 204821 4 Image
057r 1 Inventus igitur a custodibus civitatis

Inventus igitur a custodibus civitatis et pallio vetustatis exutus diligenter pertractata cum illis veritate quam desiderabat invenit et castis ejus amplexibus ardenter inhaesit

Augustini V A 5 202633 5 Image
057v 1 Vulneraverat caritas Christi cor ejus

Vulneraverat caritas Christi cor ejus et gestabat verba ejus in visceribus quasi sagittas acutas et exempla servorum dei quos de mortuis vivos fecerat tamquam carbones vastatores

Augustini V R 602540 7 Image
058r 1 Ascendenti a convalle plorationis et

Ascendenti a convalle plorationis et cantanti canticum gradium dederat sagittas acutas

Augustini V V 01 602540a 7 Image
058r 2 Gloria patri et filio et

Gloria patri et filio et spiritui sancto

Augustini V V 02 909000 7 Image
058v 1 Adest dies celebris quo solutus

Adest dies celebris quo solutus nexu carnis sanctus praesul Augustinus assumptus est ab angelis ubi gaudet cum prophetis laetatur cum apostolis quorum plenus spiritu quae praedixerant mystica fecit nobis pervia post quos secunda dispensandi verbi dei primus refulsit gratia

Augustini V A M 200121 1 Image
059r 1 Post mortem matris reversus est

Post mortem matris reversus est Augustinus ad agros proprios ubi cum amicis jejuniis et orationibus vacans scribebat libros et docebat in doctos

Augustini L A 1 203889 2 Image
059v 1 Comperta autem ejus fama beatus

Comperta autem ejus fama beatus Valerius Hippo nensis episcopus eum ad se accersiri fecit et licet invitum presbyterum ordinavit

Augustini L A 2 200834 4 Image
060r 1 Factus ergo presbyter monasterium clericorum

Factus ergo presbyter monasterium clericorum mox instituit et coepit vivere secundum regulam sub sanctis apostolis constituam

Augustini L A 3 201783 6 Image
060v 1 Sanctus autem Valerius ordinator ejus

Sanctus autem Valerius ordinator ejus exsultabat uberius hominem sibi talem datum divinitus qui in doctrina sacra aedificare ecclesiam esset idoneus

Augustini L A 4 204493 8 Image
061r 1 Eodem tempore Fortunatus presbyter manicheorum

Eodem tempore Fortunatus presbyter manicheorum versucia plurimos seducebat quem sanctus Augustinus in conventu omnium disputans publice superavit

Augustini L A 5 201565 7 Image
061v 1 Verbum dei usque ad ipsam

Verbum dei usque ad ipsam suam aegritudinem in praetermisse alacriter et fortiter sanamente sanoque consilio in sancta ecclesia praedicabat membris omnibus sui corporis incolumis integro aspectu atque auditu coram positis fratribus et orantibus dormivit cum patribus suis

Augustini V2 R 602427 1 Image
062r 1 Testamentum nullum fecit quia unde

Testamentum nullum fecit quia unde faceret pauper Christi non habuit

Augustini V2 V 01 602427a 1 Image
062v 1 Gloria patri et filio et

Gloria patri et filio et spiritui sancto

Augustini V2 V 02 909000 1 Image
062v 2 Hodie gloriosus pater Augustinus dissoluta

Hodie gloriosus pater Augustinus dissoluta hujus habitationis domo domum non manufactam accepit in caelis quam sibi cooperante Christi gratia manu lingua fabrefecit in terris ubi jam quod sitivit internum gustat aeternum decoratus via stola securusque de reliqua

Augustini V2 A M 202233 3 Image
Page 1 of 1