Pax aeterna*
Deum time et mandata ejus observa hoc est omnis homo
Timentibus deum nihil deest nec his qui eum diligunt in veritate
Per signum crucis de inimicis nostris alleluia libera nos deus noster alleluia
Salva nos Chiste salvator per virtutem crucis
Levabit dominus signum alleluia in nationibus procul alleluia congregans dispersos Israel alleluia alleluia
Et erit dominus nominatus in signum aeternum
Crux benedicta nitet dominus qua carne pependit atque cruore suo vulnera nostra lavit alleluia alleluia
Corpore quidem in ligno pependit pro vulnere nostro
O magnum pietatis opus alleluia mors mortua tunc est cum crucis in ligno mortua vita fuit alleluia alleluia
In cruce mors moritur quia vita per hanc reparatur
Crux alma fulget per quam salus reddita est mundo crux repellit omne crimen alleluia alleluia
Crux vincit crux regnat
Ecce crucem domini fugite partes adverse vicit leo de tribu Juda radix David alleluia
Crux benedicta in quam triumphavit rex angelorum
Super omnia ligna cedrorum alleluia tu sola excelsior alleluia in qua Christus triumphavit et mors mortem superavit in aeternum alleluia
Benedictum sit lignum sanctae crucis per quod fit justicia
Alleluia omnia quae sunt in caelo et quae in terris alleluia restaurantur in cruce alleluia
Longitudo et latitudo sublimitas et profundum
Adoramus te Christe et benedicimus tibi quia per crucem tuam redemisti mundum alleluia alleluia
Per signum crucis de inimicis nostris libera nos deus noster
O crux admirabilis in cujus ramis pependit thesaurus et redemptio captivorum gaudet totus mundus quia redemptus est sanguine domini sui alleluia
Pater primus per lignum vinctus captivos nos dedit pater Christus per lignum vincens a capitivitate redemit
Crux fidelis inter omnes arbor una nobilis nulla silva talem profert fronde flore germine dulce lignum dulces clavos dulce pondus sustinet
Super omnia ligna cedrorum tu sola excelsior