Browse Chants

Displaying 1-37 of 37 chants
Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
027r 3 Fratres hoc enim sentite in

Fratres hoc enim sentite in vobis quod et in Christo Jesu

Dom. in Palmis X A P a01483 8
027r 4 Qui humiliavit semetipsum factus oboediens

Qui humiliavit semetipsum factus oboediens usque ad mortem mortem autem crucis

Dom. in Palmis X AV 01 a01483a 8
027v 1 In nomine enim Jesu omne

In nomine enim Jesu omne genuflectatur caelestium terrestrium et infernorum et omnis lingua confiteantur quia dominus Jesus Christus in gloria est dei patris

Dom. in Palmis X A 2P a01484 8
027v 2 Propter quod et deus exaltavit

Propter quod et deus exaltavit illum et dedit illi nomen quod est super omne nomen

Dom. in Palmis X AV 01 a01484a 8
027v 3 Pueri Hebraeorum tollentes ramos olivarum

Pueri Hebraeorum tollentes ramos olivarum obviaverunt domino clamantes et dicentes hosanna in excelsis

Dom. in Palmis X A 3P 004415 1
028r 1 Pueri Hebraeorum vestimenta prosternebant in

Pueri Hebraeorum vestimenta prosternebant in via et clamabant dicentes hosanna filio David benedictus qui venit in nomine domini

Dom. in Palmis X A 4P 004416 1
028r 2 Cum appropinquaret dominus Jerosolimam misit

Cum appropinquaret dominus Jerosolimam misit duos de discipulis suis dicens ite in castellum quod est contra vos et invenietis pullum asinae alligatum super quem nullus hominum sedit solvite et adducite mihi si quis vos interrogaverit dicite opus domini est solventes adduxerunt ad Jesum et imposuerunt illi vestimenta et sedit super eum alii expandebant vestimenta sua in via alii ramos de arboribus externebant et qui sequebantur clamabant hosanna benedictus qui venit in nomine domini benedictum regnum patris nostri David hosanna in excelsis miserere nobis fili David

Dom. in Palmis X A 001976 7
029r 1 Ante sex dies sollemnis paschae

Ante sex dies sollemnis paschae quando venit dominus in civitate Jerusalem occurrrerunt ei pueri et in manibus portantes ramos palmarum et clamabant voce magna dicentes hosanna in excelsis benedictus qui venisti in multitudine misericordiae tuae hosanna in excelsis

Dom. in Palmis X A 001437 8
029v 1 Prima autem azymorum accesserunt discipuli

Prima autem azymorum accesserunt discipuli ad Jesum dicentes ubi vis paremus tibi comedere pascha at Jesus dixit eis ite in civitatem ad quemdam et dicite ei magister dicit tempus meum prope est apud te facio pascha cum discipulis meis et fecerunt discipuli sicut praeceperat eis dominus et paraverunt pascha

Dom. in Palmis X A 203956 8
030r 1 Occurrunt turbae cum floribus et palmis

Occurrunt turbae cum floribus et palmis redemptori obviam et victori triumphanti digna dant obsequia filium dei ore gentes praedicant et in laudem Christi voces tonant per nubila hosanna

Dom. in Palmis X A 004107 8 Image
030v 1 En rex venit mansuetus tibi

En rex venit mansuetus tibi Sion filia mystica humilis sedens super animalia quem venturum jam praedixit lectio prophetica | Salve quem Jesum testatur plebs Hebraeorum obvia cum palmis tibi clamans verba salutis | Hic est qui te Edom venit tinctis Bosra vestibus in stola sua formosus gradiens virtutibus non in equis bellicosus nec in altis curribus | Salve lux mundi rex regum gloria caeli cui manet imperium laus et decus hic et in aevum | Hic est ille qui ut agnus insons morti traditur mors mortis inferni morsu morte donans vivere ut quondam beati vates promserunt prophetice | Salve nostra salus pax vera redemptio virtus ultro qui mortis pro nobis jura subisti

Dom. in Palmis X H a01485 1
031v 1 Dignus est domine deus noster

Dignus est domine deus noster accipere gloriam et honorem

Dom. in Palmis X A 201244 4
031v 2 Hosanna filio David benedictus qui

Hosanna filio David benedictus qui venit in nomine domini rex Israel hosanna in excelsis

Dom. in Palmis X A 003142 7
031v 3 Ave rex noster fili David

Ave rex noster fili David redemptor mundi quem prophetae praedicaverunt salvatorem domui Israel esse venturum te enim ad salutarem victimam pater misit in mundum quem expectabant omnes sancti ab origine mundi et nunc hosanna filio David benedictus qui venit in nomine domini hosanna in excelsis

Dom. in Palmis X A 001543 1
032r 1 Coeperunt omnes turbae descendentium de

Coeperunt omnes turbae descendentium de monte te laudare deum voce magna super omnibus quas viderant virtutibus dicentes benedictus qui venit rex in nomine domini pax in terra et gloria in excelsis

Dom. in Palmis X A 001840 1
032v 1 Omnes collaudant nomen tuum dicentes

Omnes collaudant nomen tuum dicentes benedictus qui venit in nomine domini hosanna in excelsis

Dom. in Palmis X A 004117 7
032v 2 Cum angelis et pueris fideles inveniantur triumphatori

Cum angelis et pueris fideles inveniantur triumphatori mortis dicentes hosanna in excelsis

Dom. in Palmis X A 001974 7
033r 1 Cum audisset turba quia Iesus

Cum audisset turba quia Iesus venit Ierosolimam cum ramis palmarum processerunt ei obviam

Dom. in Palmis X R 600442 1T
033r 2 Et cum appropinquasset ad descensum

Et cum appropinquasset ad descensum montis oliveti omnes turbae gaudentes et deum voce magna collaudantes

Dom. in Palmis X V 01 600442a 1T
033r 3 Gloria laus et honor tibi sit rex Christe redemptor cui

Gloria laus et honor tibi sit rex Christe redemptor cui puerile decus prompsit hosanna pium

Dom. in Palmis X HV 01 008310:01 1
033v 1 Israel es tu rex Davidis

Israel es tu rex Davidis et inclyta proles nomine qui in dei rex benedicti venis

Dom. in Palmis X HV 02 008310:02 1
033v 2 Coetus in excelis te laudat

Coetus in excelis te laudat caelitus omnis et mortalis homo et cuncta creata simul

Dom. in Palmis X HV 03 008310:03 1
033v 3 Plebs Hebraea tibi cum palmis

Plebs Hebraea tibi cum palmis obvia venit cum prece voto hymnis assumus ecce tibi

Dom. in Palmis X HV 04 008310:04 1
034r 1 Hic tibi passuro solvebant munia

Hic tibi passuro solvebant munia laudis nos tibi regnanti pangimus ecce melos

Dom. in Palmis X HV 05 008310:05 1
034r 2 Gloria laus et honor tibi

Gloria laus et honor tibi sit rex Christe redemptor cui puerile

Dom. in Palmis X HV 06 008310:01 1
034r 3 Ingrediente domino in sanctam civitatem Hebraeorum pueri

Ingrediente domino in sanctam civitatem Hebraeorum pueri resurrectionem vitae pronuntiantes cum ramis palmarum hosanna clamabant in excelsis

Dom. in Palmis X R P 006961 2
034v 1 Cumque audissent populus quia Jesus venit Jerosolimam

Cumque audissent populus quia Jesus venit Jerosolimam exierunt obviam ei

Dom. in Palmis X V 01 006961a 2
034v 2 Collegerunt pontifices et pharisaei consilium et dicebant

Collegerunt pontifices et pharisaei consilium et dicebant quid facimus quia hic homo multa signa facit si dimittimus eum sic omnes credent in eum ne forte veniant Romani et tollant nostrum locum et gentem

Dom. in Palmis X A 001852 2T
035r 1 Unus autem ex eis Caiphas nomine cum esset

Unus autem ex eis Caiphas nomine cum esset pontifex anni illius prophetavit dicens expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo et non tota gens pereant ab illo ergo die cogitaverunt interficere eum dicentes

Dom. in Palmis X AV 01 001852a 2T
035v 1 Principes sacerdotum consilium fecerunt ut Jesum occiderent

Principes sacerdotum consilium fecerunt ut Jesum occiderent dicebant autem non in die festo ne forte tumultus fieret in populo

Dom. in Palmis X A 004380 1
035v 2 Multa turba Judaeorum injecerunt manus

Multa turba Judaeorum injecerunt manus in salvatorem ille autem agnus innocens non negavit passionem populus Judaeorum clamabat crucifigatur

Dom. in Palmis X A 003830.1 1
036r 1 Venite filii Evae venite ad

Venite filii Evae venite ad filium Mariae ecce quomodo pendet quadrifida latronum in cruce

Dom. in Palmis X D a01491 4
036r 2 Quid in eo culpa

Quid in eo culpa

Dom. in Palmis X D a01492 4
036r 3 Nil pro veritate

Nil pro veritate

Dom. in Palmis X D a01493 4
036r 4 Quare ergo in cruce quasi

Quare ergo in cruce quasi non sit rex gloriae splendor et decus Sion pulcherrimae bonus suus pater nimia victus caritate

Dom. in Palmis X D a01494 4
036r 5 Sic voluit sic filium tradidit

Sic voluit sic filium tradidit pro servis ingratis et perditis gratias deo soli

Dom. in Palmis X D a01495 4
036v 1 Ave rex noster tu solus

Ave rex noster tu solus nostros miseratus errores patri oboediens ductus es ad crucem mansuetus ut ovis ad occisionem tibi gloria tibi gloriosum hosanna tibi triumphus et victoria tibi summa laudis et honoris corona

Dom. in Palmis X A a01496 4
Page 1 of 1