Browse Chants

Displaying 1-23 of 23 chants
Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
044v 2 Ecce lignum crucis in quo

Ecce lignum crucis in quo salus mundi pependit venite adoremus

Fer. 6 in Parasceve X A 002522 6
044v 3 Benedicat nos deus deus noster

Benedicat nos deus deus noster benedicat nos deus et metuant eum omnes fines terrae

Fer. 6 in Parasceve X AV 01 002522c 6
045r 1 Venite adoremus et procidamus ante

Venite adoremus et procidamus ante deum ploremus coram domino qui fecit nos quia ipse est dominus deus noster

Fer. 6 in Parasceve X AV 02 002522d 6
045r 2 Christus dominus cum in forma

Christus dominus cum in forma dei esset non rapinam arbitratus est esse se aequalem deo

Fer. 6 in Parasceve X AV 03 002522e 6
045r 3 Christus dominus semetipsum exinanivit formam

Christus dominus semetipsum exinanivit formam servi accipiens in simultudinem hominum factus et habitu inventus ut homo

Fer. 6 in Parasceve X AV 04 002522f 6
045v 1 Christus dominus humiliavit semetipsum factus

Christus dominus humiliavit semetipsum factus oboediens usque ad mortem mortem autem crucis

Fer. 6 in Parasceve X AV 05 002522g 6
045v 2 Adoremus crucis signaculum per quod

Adoremus crucis signaculum per quod salutis sumpsimus sacramentum in quo dominus noster quasi in statera seipsum pretio nostra pensavit ut vita vendita fieret mors captiva in quo et mundus gravi lapsu corruit sanctos pedes Christus affixit et contra fortem fortiorem hujus mundi triumphatorem ostendens hoc tamen plus est mirabile quia quo totius mundus proficeret in una stans stipite cursum victor implevit

Fer. 6 in Parasceve X A a00291 7
046r 1 Tuam crucem adoramus domine tuam

Tuam crucem adoramus domine tuam gloriosam recolimus passionem misere nobis qui passus est pro nobis

Fer. 6 in Parasceve X A 005227 7
046v 1 Crucem tuam adoramus domine et

Crucem tuam adoramus domine et sanctam resurrectionem tuam laudamus et glorificamus esse enim propter crucem venit gaudium in universo mundo

Fer. 6 in Parasceve X A 001953 4
046v 2 Deus misereatur nostri et benedicat

Deus misereatur nostri et benedicat nobis illuminet vultum suum super nos et misereatur nostri

Fer. 6 in Parasceve X AV 01 001953a 4
046v 3 Pange lingua gloriosi proelium certaminis

Pange lingua gloriosi proelium certaminis et super crucis tropaeum die triumphum nobilem qualiter redemptor orbis immolatus vicerit

Fer. 6 in Parasceve X HV 01 008367 1
047r 1 Crux fidelis inter omnes arbor

Crux fidelis inter omnes arbor una nobilis nulla silva talem profert fronde flore germine dulce lignum dulces clavos dulce pondus sustinet

Fer. 6 in Parasceve X HV 02 008367:08 1
047r 2 De parentis protoplasti fraude factor

De parentis protoplasti fraude factor condolens quando pomi noxialis morte morsu corruit ipse lignum tunc notavit damna ligni ut solveret

Fer. 6 in Parasceve X HV 03 008367:02 1
047v 1 Hoc opus nostrae salutis ordo

Hoc opus nostrae salutis ordo depoposcerat multiformis proditoris ars ut artem falleret et medelam ferret inde hostis unde laeserat

Fer. 6 in Parasceve X HV 04 008367:03 1
047v 2 Quando venit ergo sacri plenitudo

Quando venit ergo sacri plenitudo temporis missus est ab arce patris natus orbis conditor atque ventre virginali caro factus prodiit

Fer. 6 in Parasceve X HV 05 008367:04.1 1
047v 3 Vagit infans inter arcta conditus

Vagit infans inter arcta conditus praesepio membra pannis involuta virgo mater alligat et manus pedesque crura stricta cingit fascia

Fer. 6 in Parasceve X HV 06 008367:05.1 1
048r 1 Lustra sex qui jam peracta

Lustra sex qui jam peracta tempus implens corporis se volente natus ad hoc passioni deditus agnus in cruce levatur immolatus stipite

Fer. 6 in Parasceve X HV 07 008367:06 1
048r 2 Hic aceto fel arundo sputa

Hic aceto fel arundo sputa clavis lancea mite corpus perforatur sanguis unda profluit terra pontus astra mundus quo lavantur flumine

Fer. 6 in Parasceve X HV 08 008367:07 1
048v 1 Flecte ramos arbor alta tensa

Flecte ramos arbor alta tensa laxa viscera et rigor lentescat ille quem dedit nativitas ut superni membra regis miti tendas stipite

Fer. 6 in Parasceve X HV 09 008367:09 1
048v 2 Sola digna tu fuisti ferre

Sola digna tu fuisti ferre saecli pretium atque portum praeparare nauta mundo naufrago quem sacer cruor perunxit fusus agni corpore

Fer. 6 in Parasceve X HV 10 008367:10 1
048v 3 Gloria et honor deo usquequo altissimo una patri filioque

Gloria et honor deo usquequo altissimo una patri filioque inclyto paraclito cui laus est et potestas per aeterna saecula amen

Fer. 6 in Parasceve X HV 11 008367:13 1
049r 1 Cum rex gloriae Christus infernum

Cum rex gloriae Christus infernum debellaturus intrasset et chorus angelicus portas principium tolli praeceperat sanctorum animae quae tenebantur in morte captive voce lacrimabile clamaverunt advenisti desiderabilis quem exspectabamus in tenebris ut educeres hac nocte vinculatos de claustris te nostra vocabant suspiria te larga requirebant lamenta tu factus es spes desolatis magna consolatio in tormentis

Fer. 6 in Parasceve X A a01500 7?
049v 1 Dum fabricator mundi mortis supplicium pateretur in

Dum fabricator mundi mortis supplicium pateretur in cruce clamans voce magna tradidit spiritum et ecce velum templi scissum est monumenta aperta sunt terraemotus enim factus fuit magnus quia mortem filii dei clamabat mundus se sustinere non posse aperto ergo per militis lancea latere crucifixi domini exivit sanguis et aqua in redemptionem salutis nostrae o admirabile pretium cujus pondere captivitas redempta est mundi tartarea infracta sunt claustra inferni et aperta est nobis janua regni

Fer. 6 in Parasceve X A 002453 2
Page 1 of 1